Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sollicites; capiet cenula parva duos;
  2. Ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit;
  3. Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.
  1. Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
  2. Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
  3. Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
  4. Nec fuit in nostro certior orbe fides.
  5. Maior me tanto reverentia turbat, et aures
  6. Non auditoris, iudicis esse puto.
  1. Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,
  2. Munera, contulerant quae tibi quinque dies:
  3. Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
  4. His comes accessit spongia, mappa, calix,
  5. Semodiusque fabae cum vimine Picenarum,
  6. Et Laletanae nigra lagona sapae;
  7. Parvaque cum canis venerunt cottana prunis
  8. Et Libycae fici pondere testa gravis.
  9. Vix puto triginta nummorum tota fuisse
  10. Munera, quae grandes octo tulere Syri.
  11. Quanto commodius nullo mihi ferre labore
  12. Argenti potuit pondera quinque puer!
  1. Semper mane mihi de me mera somnia narras,
  2. Quae moveant animum sollicitentque meum.
  3. Iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit,
  4. Exorat noctes dum mihi saga tuas;
  5. Consumpsi salsasque molas et turis acervos;
  6. Decrevere greges, dum cadit agna frequens;
  7. Non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.