Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Maior me tanto reverentia turbat, et aures
  2. Non auditoris, iudicis esse puto.
  1. Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,
  2. Munera, contulerant quae tibi quinque dies:
  3. Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
  4. His comes accessit spongia, mappa, calix,
  5. Semodiusque fabae cum vimine Picenarum,
  6. Et Laletanae nigra lagona sapae;