Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hunc licet a decuma—neque enim satis ante vacabit—
  2. Sollicites; capiet cenula parva duos;
  3. Ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit;
  4. Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.
  1. Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
  2. Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
  3. Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
  4. Nec fuit in nostro certior orbe fides.