Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
  2. Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
  3. Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
  4. Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
  5. Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.
  1. Apollinarem conveni meum, Scazon;
  2. Et si vacabit—ne molestus accedas—,
  3. Hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est,
  4. Dabis: haec facetum carmen inbuant aures.
  5. Si te receptum fronte videris tota,
  6. Noto rogabis ut favore sustentet.
  7. Quanto mearum, scis, amore nugarum
  8. Flagret: nec ipse plus amare te possum.
  9. Contra malignos esse si cupis tutus,
  10. Apollinarem conveni meum, Scazon.
  1. Tuscae glandis aper populator et ilice multa
  2. Iam piger, Aetolae fama secunda ferae,
  3. Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter,
  4. Praeda iacet nostris invidiosa focis:
  5. Pinguescant madido laeti nidore penates
  6. Flagret et exciso festa culina iugo.
  7. Sed cocus ingentem piperis consumet acervum
  8. Addet et arcano mixta Falerna garo:
  9. Ad dominum redeas, noster te non capit ignis,
  10. Conturbator aper: vilius esurio.
  1. Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae
  2. Et properet caesum saepe redire nemus,
  3. Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis
  4. Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
  5. Sic fora mirentur, sic te palatia laudent,
  6. Excolat et geminas plurima palma fores:
  7. Otia dum medius praestat tibi parva December,
  8. Exige, sed certa, quos legis, aure iocos.
  9. 'Scire libet verum? res est haec ardua.' Sed tu
  10. Quod tibi vis dici, dicere, Fusce, potes.
  1. Thestyle, Victoris tormentum dulce Voconi,
  2. Quo nemo est toto notior orbe puer,
  3. Sic etiam positis formosus amere capillis
  4. Et placeat vati nulla puella tuo:
  5. Paulisper domini doctos sepone libellos,
  6. Carmina Victori dum lego parva tuo.
  7. Et Maecenati, Maro cum cantaret Alexin,
  8. Nota tamen Marsi fusca Melaenis erat.
  1. Das Parthis, das Germanis, das, Caelia, Dacis,
  2. Nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
  3. Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
  4. Navigat, a rubris et niger Indus aquis;
  5. Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
  6. Nec te Sarmatico transit Alanus equo.
  7. Qua ratione facis, cum sis Romana puella,
  8. Quod Romana tibi mentula nulla placet?
  1. Raucae chortis aves et ova matrum
  2. Et flavas medio vapore Chias
  3. Et fetum querulae rudem capellae
  4. Nec iam frigoribus pares olivas
  5. Et canum gelidis holus pruinis
  6. De nostro tibi missa rure credis?
  7. O quam, Regule, diligenter erras!
  8. Nil nostri, nisi me, ferunt agelli.
  9. Quidquid vilicus Umber aut colonus
  10. Aut rus marmore tertio notatum
  11. Aut Tusci tibi Tusculive mittunt,
  12. Id tota mihi nascitur Subura.
  1. Attice, facundae renovas qui nomina gentis
  2. Nec sinis ingentem conticuisse domum,
  3. Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae,
  4. Te secreta quies, te sophos omnis amat.
  5. At iuvenes alios fracta colit aure magister
  6. Et rapit inmeritas sordidus unctor opes.
  7. Non pila, non follis, non te paganica thermis
  8. Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes,
  9. Vara nec in lento ceromate bracchia tendis,
  10. Non harpasta vagus pulverulenta rapis,
  11. Sed curris niveas tantum prope Virginis undas,
  12. Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
  13. Per varias artes, omnis quibus area servit,
  14. Ludere, cum liceat currere, pigritia est.
  1. Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem
  2. Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
  3. Deiecto quid, inepte, pedes perfundis amictu?
  4. Collige, Cinna, togam; calceus ecce perit.
  1. Quo possit fieri modo, Severe,
  2. Ut vir pessimus omnium Charinus
  3. Unam rem bene fecerit, requiris?
  4. Dicam, sed cito. Quid Nerone peius?
  5. Quid thermis melius Neronianis?
  6. Non deest protinus, ecce, de malignis,
  7. Qui sic rancidulo loquatur ore:
  8. 'Quid tu tot domini deique nostri
  9. Praefers muneribus?' Neronianas
  10. Thermas praefero balneis cinaedi.
  1. Inguina succinctus nigra tibi servos aluta
  2. Stat, quotiens calidis tota foveris aquis.
  3. Sed meus, ut de me taceam, Laecania, servos
  4. Iudaeum nuda sub cute pondus habet,
  5. Sed nudi tecum iuvenesque senesque lavantur.
  6. An sola est servi mentula vera tui?
  7. Ecquid femineos sequeris, matrona, recessus,
  8. Secretusque tua, cunne, lavaris aqua?
  1. Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret
  2. Et rudis hibernis villa nataret aquis,
  3. Plurima, quae posset subitos effundere nimbos,
  4. Muneribus venit tegula missa tuis.
  5. Horridus, ecce, sonat Boreae stridore December:
  6. Stella, tegis villam, non tegis agricolam.
  1. Nosti mortiferum quaestoris, Castrice, signum?
  2. Est operae pretium discere theta novum:
  3. Exprimeret quotiens rorantem frigore nasum,
  4. Letalem iuguli iusserat esse notam.
  5. Turpis ab inviso pendebat stiria naso,
  6. Cum flaret madida fauce December atrox:
  7. Collegae tenuere manus; quid plura requiris?
  8. Emungi misero, Castrice, non licuit.
  1. Tantus es et talis, nostri Polypheme Severi,
  2. Ut te mirari possit et ipse Cyclops.
  3. Sed nec Scylla minor. Quod si fera monstra duorum
  4. Iunxeris, alterius fiet uterque timor.
  1. Discursus varios vagumque mane
  2. Et fastus et have potentiorum
  3. Cum perferre patique iam negaret,
  4. Coepit fingere Caelius podagram.
  5. Quam dum volt nimis adprobare veram
  6. Et sanas linit obligatque plantas
  7. Inceditque gradu laborioso,
  8. —Quantum cura potest et ars doloris!—
  9. Desi=t fingere Caelius podagram.
  1. Hic iacet ille senex Augusta notus in aula,
  2. Pectore non humili passus utrumque deum;
  3. Natorum pietas sanctis quem coniugis umbris
  4. Miscuit: Elysium possidet ambo nemus.
  5. Occidit illa prior viridi fraudata iuventa:
  6. Hic prope ter senas vixit Olympiadas.
  7. Sed festinatis raptum tibi credidit annis,
  8. Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
  1. Cosmicos esse tibi, Semproni Tucca, videris:
  2. Cosmica, Semproni, tam mala, quam bona sunt.
  1. Muneribus cupiat si quis contendere tecum,
  2. Audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
  3. Nos tenues in utroque sumus vincique parati:
  4. Inde sopor nobis et placet alta quies.
  5. Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
  6. Alcinoo nullum poma dedisse putas?
  1. Primum est, ut praestes, si quid te, Cinna, rogabo;
  2. Illud deinde sequens, ut cito, Cinna, neges.
  3. Diligo praestantem; non odi, Cinna, negantem:
  4. Sed tu nec praestas nec cito, Cinna, negas.
  1. Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est,
  2. Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
  3. Hunc Nero damnavit; sed tu damnare Neronem