Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
- Assem ne dederis crediderisve Lupo.
- Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
- Quodque magis curae convenit esse tuae.
- Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
- Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
- Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
- Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
- Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
- Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.
- Cogis me calamo manuque nostra
- Emendare meos, Pudens, libellos.
- O quam me nimium probas amasque,
- Qui vis archetypas habere nugas!
- Sic me fronte legat dominus, Faustine, serena
- Excipiatque meos, qua solet aure, iocos,
- Ut mea nec, iuste quos odit, pagina laesit,
- Et mihi de nullo fama rubore placet.
- Quid prodest, cupiant cum quidam nostra videri,
- Si qua Lycambeo sanguine tela madent,
- Vipereumque vomat nostro sub nomine virus,
- Qui Phoebi radios ferre diemque negat?
- Ludimus innocui: scis hoc bene: iuro potentis
- Per genium Famae Castaliumque gregem
- Perque tuas aures, magni mihi numinis instar,
- Lector inhumana liber ab invidia.
- Dum Tiburtinis albescere solibus audit
- Antiqui dentis fusca Lycoris ebur,
- Venit in Herculeos colles. Quid Tiburis alti
- Aura valet! Parvo tempore nigra redit.
- Accidit infandum nostrae scelus, Aule, puellae;
- Amisit lusus deliciasque suas:
- Non quales teneri ploravit amica Catulli
- Lesbia, nequitiis passeris orba sui,
- Vel Stellae cantata meo quas flevit Ianthis,
- Cuius in Elysio nigra columba volat:
- Lux mea non capitur nugis neque moribus istis,
- Nec dominae pectus talia damna movent:
- Bis denos puerum numerantem perdidit annos,
- Mentula cui nondum sesquipedalis erat.
- Quis puer hic nitidis absistit Ianthidos undis?
- Effugit dominam Naida numquid Hylas?
- O bene, quod silva colitur Tirynthius ista
- Et quod amatrices tam prope servat aquas!
- Securus licet hos fontes, Argynne, ministres:
- Nil facient Nymphae: ne velit ipse, cave.
- Aera domi non sunt, superest hoc, Regule, solum,
- Ut tua vendamus munera: numquid emis?
- Ruris bibliotheca delicati,
- Vicinam videt unde lector urbem,
- Inter carmina sanctiora si quis
- Lascivae fuerit locus Thaliae,
- Hos nido licet inseras vel imo,
- Septem quos tibi misimus libellos
- Auctoris calamo sui notatos:
- Haec illis pretium facit litura.
- At tu munere dedicata parvo
- Quae cantaberis orbe nota toto,
- Pignus pectoris hoc mei tuere,
- Iuli bibliotheca Martialis.
- Cum tibi sit facies, de qua nec femina possit
- Dicere, cum corpus nulla litura notet,
- Cur te tam rarus cupiat repetatque fututor,
- Miraris? Vitium est non leve, Galla, tibi:
- Accessi quotiens ad opus mixtisque movemur
- Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.
- Di facerent, ut tu loquereris et ille taceret:
- Offendor cunni garrulitate tui.
- Pedere te mallem: namque hoc nec inutile dicit
- Symmachus et risum res movet ista simul:
- Quis ridere potest fatui poppysmata cunni?
- Cum sonat hic, cui non mentula mensque cadit?
- Dic aliquid saltem clamosoque obstrepe cunno,
- Et si adeo muta es, disce vel inde loqui.
- Fragmentum quod vile putas et inutile lignum,
- Haec fuit ignoti prima carina maris.
- Quam nec Cyaneae quondam potuere ruinae
- Frangere nec Scythici tristior ira freti,
- Saecula vicerunt: sed quamvis cesserit annis,
- Sanctior est salva parva tabella rate.
- Nihil est miserius neque gulosius Santra.
- Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam,
- Quam tot diebus noctibusque captavit,
- Ter poscit apri glandulas, quater lumbum,
- Et utramque coxam leporis et duos armos,
- Nec erubescit peierare de turdo
- Et ostreorum rapere lividos cirros.
- Buccis placentae sordidam linit mappam;
- Illic et uvae conlocantur ollares
- Et Punicorum pauca grana malorum
- Et excavatae pellis indecens volvae
- Et lippa ficus debilisque boletus.
- Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis,
- Rosos tepenti spondylos sinu condit
- Et devorato capite turturem truncum.
- Colligere longa turpe nec putat dextra,
- Analecta quidquid et canes reliquerunt.
- Nec esculenta sufficit gulae praeda,
- Mixto lagonam replet ad pedes vino.
- Haec per ducentas cum domum tulit scalas
- Seque obserata clusit anxius cella
- Gulosus ille, postero die vendit.
- Haec est illa dies, magni quae conscia partus
- Lucanum populis et tibi, Polla, dedit.
- Heu! Nero crudelis nullaque invisior umbra,
- Debuit hoc saltem non licuisse tibi.
- Vatis Apollinei magno memorabilis ortu
- Lux redit: Aonidum turba, favete sacris.
- Haec meruit, cum te terris, Lucane, dedisset,
- Mixtus Castaliae Baetis ut esset aquae.
- Phoebe, veni, sed quantus eras, cum bella tonanti
- Ipse dares Latiae plectra secunda lyrae.
- Quid tanta pro luce precer? Tu, Polla, maritum
- Saepe colas et se sentiat ille coli.
- Cum Iuvenale meo quae me committere temptas,
- Quid non audebis, perfida lingua, loqui?
- Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes,
- Thesea Pirithoi destituisset amor,
- Tu Siculos fratres et maius nomen Atridas
- Et Ledae poteras dissociare genus.
- Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis,
- Ut facias illud, quod, puto, lingua, facis.
- Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper
- Et cerussata candidiora cute,
- Nullaque mica salis nec amari fellis in illis
- Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
- Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
- Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
- Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
- Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.
- Apollinarem conveni meum, Scazon;
- Et si vacabit—ne molestus accedas—,
- Hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est,
- Dabis: haec facetum carmen inbuant aures.
- Si te receptum fronte videris tota,
- Noto rogabis ut favore sustentet.
- Quanto mearum, scis, amore nugarum
- Flagret: nec ipse plus amare te possum.
- Contra malignos esse si cupis tutus,
- Apollinarem conveni meum, Scazon.
- Tuscae glandis aper populator et ilice multa
- Iam piger, Aetolae fama secunda ferae,
- Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter,
- Praeda iacet nostris invidiosa focis:
- Pinguescant madido laeti nidore penates
- Flagret et exciso festa culina iugo.
- Sed cocus ingentem piperis consumet acervum
- Addet et arcano mixta Falerna garo:
- Ad dominum redeas, noster te non capit ignis,
- Conturbator aper: vilius esurio.
- Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae
- Et properet caesum saepe redire nemus,
- Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis
- Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
- Sic fora mirentur, sic te palatia laudent,
- Excolat et geminas plurima palma fores:
- Otia dum medius praestat tibi parva December,
- Exige, sed certa, quos legis, aure iocos.
- 'Scire libet verum? res est haec ardua.' Sed tu
- Quod tibi vis dici, dicere, Fusce, potes.
- Thestyle, Victoris tormentum dulce Voconi,
- Quo nemo est toto notior orbe puer,
- Sic etiam positis formosus amere capillis
- Et placeat vati nulla puella tuo:
- Paulisper domini doctos sepone libellos,
- Carmina Victori dum lego parva tuo.
- Et Maecenati, Maro cum cantaret Alexin,
- Nota tamen Marsi fusca Melaenis erat.
- Das Parthis, das Germanis, das, Caelia, Dacis,
- Nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
- Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
- Navigat, a rubris et niger Indus aquis;
- Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
- Nec te Sarmatico transit Alanus equo.
- Qua ratione facis, cum sis Romana puella,
- Quod Romana tibi mentula nulla placet?
- Raucae chortis aves et ova matrum
- Et flavas medio vapore Chias
- Et fetum querulae rudem capellae
- Nec iam frigoribus pares olivas
- Et canum gelidis holus pruinis
- De nostro tibi missa rure credis?
- O quam, Regule, diligenter erras!
- Nil nostri, nisi me, ferunt agelli.
- Quidquid vilicus Umber aut colonus
- Aut rus marmore tertio notatum
- Aut Tusci tibi Tusculive mittunt,
- Id tota mihi nascitur Subura.
- Attice, facundae renovas qui nomina gentis
- Nec sinis ingentem conticuisse domum,
- Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae,
- Te secreta quies, te sophos omnis amat.
- At iuvenes alios fracta colit aure magister
- Et rapit inmeritas sordidus unctor opes.
- Non pila, non follis, non te paganica thermis
- Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes,
- Vara nec in lento ceromate bracchia tendis,
- Non harpasta vagus pulverulenta rapis,
- Sed curris niveas tantum prope Virginis undas,
- Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
- Per varias artes, omnis quibus area servit,
- Ludere, cum liceat currere, pigritia est.
- Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem
- Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
- Deiecto quid, inepte, pedes perfundis amictu?
- Collige, Cinna, togam; calceus ecce perit.
- Quo possit fieri modo, Severe,
- Ut vir pessimus omnium Charinus
- Unam rem bene fecerit, requiris?
- Dicam, sed cito. Quid Nerone peius?
- Quid thermis melius Neronianis?
- Non deest protinus, ecce, de malignis,
- Qui sic rancidulo loquatur ore:
- 'Quid tu tot domini deique nostri