Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te,
  2. De cute quid faciant ille vel ille sua?
  3. Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te?
  4. Non tu propterea, sed Matho pauper erit.
  5. In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,
  6. Cum liceat tota stertere nocte tibi?
  7. Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
  8. Assem ne dederis crediderisve Lupo.
  9. Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
  10. Quodque magis curae convenit esse tuae.
  11. Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
  12. Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
  13. Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
  14. Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
  15. Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
  16. Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.
  1. Cogis me calamo manuque nostra
  2. Emendare meos, Pudens, libellos.
  3. O quam me nimium probas amasque,
  4. Qui vis archetypas habere nugas!
  1. Sic me fronte legat dominus, Faustine, serena
  2. Excipiatque meos, qua solet aure, iocos,
  3. Ut mea nec, iuste quos odit, pagina laesit,
  4. Et mihi de nullo fama rubore placet.
  5. Quid prodest, cupiant cum quidam nostra videri,
  6. Si qua Lycambeo sanguine tela madent,
  7. Vipereumque vomat nostro sub nomine virus,
  8. Qui Phoebi radios ferre diemque negat?
  9. Ludimus innocui: scis hoc bene: iuro potentis
  10. Per genium Famae Castaliumque gregem
  11. Perque tuas aures, magni mihi numinis instar,
  12. Lector inhumana liber ab invidia.
  1. Dum Tiburtinis albescere solibus audit
  2. Antiqui dentis fusca Lycoris ebur,
  3. Venit in Herculeos colles. Quid Tiburis alti
  4. Aura valet! Parvo tempore nigra redit.
  1. Accidit infandum nostrae scelus, Aule, puellae;
  2. Amisit lusus deliciasque suas:
  3. Non quales teneri ploravit amica Catulli
  4. Lesbia, nequitiis passeris orba sui,
  5. Vel Stellae cantata meo quas flevit Ianthis,
  6. Cuius in Elysio nigra columba volat:
  7. Lux mea non capitur nugis neque moribus istis,
  8. Nec dominae pectus talia damna movent:
  9. Bis denos puerum numerantem perdidit annos,
  10. Mentula cui nondum sesquipedalis erat.
  1. Quis puer hic nitidis absistit Ianthidos undis?
  2. Effugit dominam Naida numquid Hylas?
  3. O bene, quod silva colitur Tirynthius ista
  4. Et quod amatrices tam prope servat aquas!
  5. Securus licet hos fontes, Argynne, ministres:
  6. Nil facient Nymphae: ne velit ipse, cave.
  1. Aera domi non sunt, superest hoc, Regule, solum,
  2. Ut tua vendamus munera: numquid emis?
  1. Ruris bibliotheca delicati,
  2. Vicinam videt unde lector urbem,
  3. Inter carmina sanctiora si quis
  4. Lascivae fuerit locus Thaliae,
  5. Hos nido licet inseras vel imo,
  6. Septem quos tibi misimus libellos
  7. Auctoris calamo sui notatos:
  8. Haec illis pretium facit litura.
  9. At tu munere dedicata parvo
  10. Quae cantaberis orbe nota toto,
  11. Pignus pectoris hoc mei tuere,
  12. Iuli bibliotheca Martialis.
  1. Cum tibi sit facies, de qua nec femina possit
  2. Dicere, cum corpus nulla litura notet,
  3. Cur te tam rarus cupiat repetatque fututor,
  4. Miraris? Vitium est non leve, Galla, tibi:
  5. Accessi quotiens ad opus mixtisque movemur
  6. Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.
  7. Di facerent, ut tu loquereris et ille taceret:
  8. Offendor cunni garrulitate tui.
  9. Pedere te mallem: namque hoc nec inutile dicit
  10. Symmachus et risum res movet ista simul:
  11. Quis ridere potest fatui poppysmata cunni?
  12. Cum sonat hic, cui non mentula mensque cadit?
  13. Dic aliquid saltem clamosoque obstrepe cunno,
  14. Et si adeo muta es, disce vel inde loqui.
  1. Fragmentum quod vile putas et inutile lignum,
  2. Haec fuit ignoti prima carina maris.
  3. Quam nec Cyaneae quondam potuere ruinae
  4. Frangere nec Scythici tristior ira freti,
  5. Saecula vicerunt: sed quamvis cesserit annis,
  6. Sanctior est salva parva tabella rate.
  1. Nihil est miserius neque gulosius Santra.
  2. Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam,
  3. Quam tot diebus noctibusque captavit,
  4. Ter poscit apri glandulas, quater lumbum,
  5. Et utramque coxam leporis et duos armos,
  6. Nec erubescit peierare de turdo
  7. Et ostreorum rapere lividos cirros.
  8. Buccis placentae sordidam linit mappam;
  9. Illic et uvae conlocantur ollares
  10. Et Punicorum pauca grana malorum
  11. Et excavatae pellis indecens volvae
  12. Et lippa ficus debilisque boletus.
  13. Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis,
  14. Rosos tepenti spondylos sinu condit
  15. Et devorato capite turturem truncum.
  16. Colligere longa turpe nec putat dextra,
  17. Analecta quidquid et canes reliquerunt.
  18. Nec esculenta sufficit gulae praeda,
  19. Mixto lagonam replet ad pedes vino.
  20. Haec per ducentas cum domum tulit scalas
  21. Seque obserata clusit anxius cella
  22. Gulosus ille, postero die vendit.
  1. Haec est illa dies, magni quae conscia partus
  2. Lucanum populis et tibi, Polla, dedit.
  3. Heu! Nero crudelis nullaque invisior umbra,
  4. Debuit hoc saltem non licuisse tibi.
  1. Vatis Apollinei magno memorabilis ortu
  2. Lux redit: Aonidum turba, favete sacris.
  3. Haec meruit, cum te terris, Lucane, dedisset,
  4. Mixtus Castaliae Baetis ut esset aquae.
  1. Phoebe, veni, sed quantus eras, cum bella tonanti
  2. Ipse dares Latiae plectra secunda lyrae.
  3. Quid tanta pro luce precer? Tu, Polla, maritum
  4. Saepe colas et se sentiat ille coli.
  1. Cum Iuvenale meo quae me committere temptas,
  2. Quid non audebis, perfida lingua, loqui?
  3. Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes,
  4. Thesea Pirithoi destituisset amor,
  5. Tu Siculos fratres et maius nomen Atridas
  6. Et Ledae poteras dissociare genus.
  7. Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis,
  8. Ut facias illud, quod, puto, lingua, facis.
  1. Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper
  2. Et cerussata candidiora cute,
  3. Nullaque mica salis nec amari fellis in illis
  4. Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
  5. Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
  6. Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
  7. Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
  8. Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.
  1. Apollinarem conveni meum, Scazon;
  2. Et si vacabit—ne molestus accedas—,
  3. Hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est,
  4. Dabis: haec facetum carmen inbuant aures.
  5. Si te receptum fronte videris tota,
  6. Noto rogabis ut favore sustentet.
  7. Quanto mearum, scis, amore nugarum
  8. Flagret: nec ipse plus amare te possum.
  9. Contra malignos esse si cupis tutus,
  10. Apollinarem conveni meum, Scazon.
  1. Tuscae glandis aper populator et ilice multa
  2. Iam piger, Aetolae fama secunda ferae,
  3. Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter,
  4. Praeda iacet nostris invidiosa focis:
  5. Pinguescant madido laeti nidore penates
  6. Flagret et exciso festa culina iugo.
  7. Sed cocus ingentem piperis consumet acervum
  8. Addet et arcano mixta Falerna garo:
  9. Ad dominum redeas, noster te non capit ignis,
  10. Conturbator aper: vilius esurio.
  1. Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae
  2. Et properet caesum saepe redire nemus,
  3. Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis
  4. Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
  5. Sic fora mirentur, sic te palatia laudent,
  6. Excolat et geminas plurima palma fores:
  7. Otia dum medius praestat tibi parva December,
  8. Exige, sed certa, quos legis, aure iocos.
  9. 'Scire libet verum? res est haec ardua.' Sed tu
  10. Quod tibi vis dici, dicere, Fusce, potes.
  1. Thestyle, Victoris tormentum dulce Voconi,
  2. Quo nemo est toto notior orbe puer,
  3. Sic etiam positis formosus amere capillis
  4. Et placeat vati nulla puella tuo:
  5. Paulisper domini doctos sepone libellos,
  6. Carmina Victori dum lego parva tuo.
  7. Et Maecenati, Maro cum cantaret Alexin,
  8. Nota tamen Marsi fusca Melaenis erat.
  1. Das Parthis, das Germanis, das, Caelia, Dacis,
  2. Nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
  3. Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
  4. Navigat, a rubris et niger Indus aquis;
  5. Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
  6. Nec te Sarmatico transit Alanus equo.
  7. Qua ratione facis, cum sis Romana puella,
  8. Quod Romana tibi mentula nulla placet?
  1. Raucae chortis aves et ova matrum
  2. Et flavas medio vapore Chias
  3. Et fetum querulae rudem capellae
  4. Nec iam frigoribus pares olivas
  5. Et canum gelidis holus pruinis
  6. De nostro tibi missa rure credis?
  7. O quam, Regule, diligenter erras!
  8. Nil nostri, nisi me, ferunt agelli.
  9. Quidquid vilicus Umber aut colonus
  10. Aut rus marmore tertio notatum
  11. Aut Tusci tibi Tusculive mittunt,
  12. Id tota mihi nascitur Subura.
  1. Attice, facundae renovas qui nomina gentis
  2. Nec sinis ingentem conticuisse domum,
  3. Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae,
  4. Te secreta quies, te sophos omnis amat.