Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Viderat Alphei praemia quinta modo.
- Pectore tu memori nostros evolvere lusus,
- Tu solitus totos, Rufe, tenere iocos,
- Accipe cum fletu maesti breve carmen amici
- Atque haec absentis tura fuisse puta.
- Setinum dominaeque nives densique trientes.
- Quando ego vos medico non prohibente bibam?
- Stultus et ingratus nec tanto munere dignus,
- Qui mavult heres divitis esse Midae.
- Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque,
- Et potet caldam, qui mihi livet, aquam.
- Di tibi dent et tu, Caesar, quaecumque mereris:
- Di mihi dent et tu, quae volo, si merui.
- Mane salutavi vero te nomine casu,
- Nec dixi dominum, Caeciliane, meum.
- Quanti libertas constet mihi tanta, requiris?
- Centum quadrantes abstulit illa mihi.
- Cum peteret seram media iam nocte matellam
- Arguto madidus pollice Panaretus,
- Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse,
- Nec fuerat soli tota lagona satis.
- Ille fide summa testae sua vina remensus
- Reddidit oenophori pondera plena sui.
- Miraris, quantum biberat, cepisse lagonam?
- Desine mirari, Rufe: merum biberat.
- Moechum Gellia non habet nisi unum.
- Turpe est hoc magis: uxor est duorum.
- Sancta ducis summi prohibet censura vetatque
- Moechari. Gaude, Zoile, non futuis.
- Caelatus tibi cum sit, Anniane,
- Serpens in patera Myronos arte,
- Vaticana bibis: bibis venenum.
- Tam male Thais olet, quam non fullonis avari
- Testa vetus, media sed modo fracta via,
- Non ab amore recens hircus, non ora leonis,
- Non detracta cani transtiberina cutis,
- Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo,
- Amphora corrupto nec vitiata garo.
- Virus ut hoc alio fallax permutet odore,
- Deposita quotiens balnea veste petit,
- Psilothro viret aut acida latet oblita creta
- Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
- Cum bene se tutam per fraudes mille putavit,
- Omnia cum fecit, Thaida Thais olet.
- Ponuntur semper chrysendeta Calpetano
- Sive foris seu cum cenat in urbe domi.
- Sic etiam in stabulo semper, sic cenat in agro.
- Non habet ergo aliud? Non habet immo suum.
- Accipe belligerae crudum thoraca Minervae,
- Ipsa Medusaeae quem timet ira comae.
- Dum vacat, haec, Caesar, poterit lorica vocari:
- Pectore cum sacro sederit, aegis erit.
- Invia Sarmaticis domini lorica sagittis
- Et Martis Getico tergore fida magis,
- Quam vel ad Aetolae securam cuspidis ictus
- Texuit innumeri lubricus unguis apri:
- Felix sorte tua, sacrum cui tangere pectus
- Fas erit et nostri mente calere dei.
- I comes et magnos inlaesa merere triumphos
- Palmataeque ducem, sed cito, redde togae.
- Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?
- Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos.
- Esset, Castrice, cum mali coloris,
- Versus scribere coepit Oppianus.
- Si desiderium, Caesar, populique patrumque
- Respicis et Latiae gaudia vera togae,
- Redde deum votis poscentibus. Invidet hosti
- Roma suo, veniat laurea multa licet:
- Terrarum dominum propius videt ille, tuoque
- Terretur vultu barbarus et fruitur.