Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Emendare meos, quos novit fama, libellos
  2. Et tibi permittis felicis carpere nugas,—
  3. Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
  4. Non aspernantur proceres urbisque forique,
  5. Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
  6. Et repetit totiens facundo Regulus ore,
  7. Quique videt propius magni certamina Circi
  8. Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
  9. Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
  10. Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
  11. Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
  12. Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
  13. Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
  14. Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
  15. Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
  16. Omnia crudelis lanius per compita portat.
  17. Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
  18. Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
  19. At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
  20. Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,