Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et redimunt soli carmina docta coci!
  2. Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
  3. Victurus genium debet habere liber.'
  1. Amisit pater unicum Salanus:
  2. Cessas munera mittere, Oppiane?
  3. Heu, crudele nefas malaeque Parcae!
  4. Cuius vulturis hoc erit cadaver?
  1. Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
  2. Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
  3. Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
  4. Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
  5. 'Munera magna tamen misit.' Sed misit in hamo;
  6. Et piscatorem piscis amare potest?
  7. Hicine deflebit vero tua fata dolore?
  8. Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.
  1. Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
  2. Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
  3. Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
  4. Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
  5. Filius et possit sponsam te sponsa vocare: