Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
  2. 'Sed famae non est hoc, mihi crede, satis:
  3. Quam multi tineas pascunt blattasque diserti,
  4. Et redimunt soli carmina docta coci!
  5. Nescio quid plus est, quod donat saecula chartis:
  6. Victurus genium debet habere liber.'
  1. Amisit pater unicum Salanus:
  2. Cessas munera mittere, Oppiane?
  3. Heu, crudele nefas malaeque Parcae!
  4. Cuius vulturis hoc erit cadaver?
  1. Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
  2. Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
  3. Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
  4. Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
  5. 'Munera magna tamen misit.' Sed misit in hamo;
  6. Et piscatorem piscis amare potest?
  7. Hicine deflebit vero tua fata dolore?
  8. Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.
  1. Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
  2. Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
  3. Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
  4. Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
  5. Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
  6. Emendare meos, quos novit fama, libellos
  7. Et tibi permittis felicis carpere nugas,—
  8. Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
  9. Non aspernantur proceres urbisque forique,
  10. Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
  11. Et repetit totiens facundo Regulus ore,
  12. Quique videt propius magni certamina Circi
  13. Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
  14. Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
  15. Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
  16. Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
  17. Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
  18. Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
  19. Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
  20. Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
  21. Omnia crudelis lanius per compita portat.
  22. Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
  23. Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
  24. At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
  25. Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
  26. Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
  27. Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
  28. Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
  29. Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
  30. Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
  31. Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
  32. Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.