Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Artificis levior non potes esse manu.
- Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem
- Inventus mane est mortuus Andragoras.
- Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris?
- In somnis medicum viderat Hermocraten.
- Tantos et tantas si dicere Sextilianum,
- Aule, vetes, iunget vix tria verba miser.
- 'Quid sibi vult?' inquis. Dicam, quid suspicer esse:
- Tantos et tantas Sextilianus amat.
- Quod semper casiaque cinnamoque
- Et nido niger alitis superbae
- Fragras plumbea Nicerotiana,
- Rides nos, Coracine, nil olentis:
- Malo, quam bene olere, nil olere.
- Quod tibi crura rigent saetis et pectora villis,
- Verba putas famae te, Charideme, dare?
- Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto
- Teque pilare tuas testificare natis.
- 'Quae ratio est?' inquis. Scis multos dicere multa:
- Fac pedicari te, Charideme, putent.
- Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos
- Et tegitur pictis sordida calva comis.
- Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
- Radere te melius spongia, Phoebe, potest.
- Cernere Parrhasios dum te iuvat, Aule, triones
- Comminus et Getici sidera ferre poli,
- O quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas
- Elysiae vidi nubila fusca plagae!
- Quamvis lassa, tuos quaerebant lumina vultus
- Atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
- Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores
- Stamina nec surdos vox habet ista deos,
- Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes
- Et referes pili praemia clarus eques.
- Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus,
- Propter sescentas Baccara gausapinas,
- Optat et obscuras luces ventosque nivesque,
- Odit et hibernos, si tepuere, dies.
- Quid fecere mali nostrae tibi, saeve, lacernae,
- Tollere de scapulis quas levis aura potest?
- Quanto simplicius, quanto est humanius illud,
- Mense vel Augusto sumere gausapinas!
- Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
- Meque sinus omnes, me manus omnis habet.
- Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
- Hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.
- Rem factam Pompullus habet, Faustine: legetur
- Et nomen toto sparget in orbe suum.
- 'Sic leve flavorum valeat genus Usiporum,
- Quisquis et Ausonium non amat imperium.'