Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Taliter exuta est veterem nova Roma senectam
- Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
- Iam precor oblitus notae Vulcane, querellae
- Parce: sumus Martis turba, sed et Veneris:
- Parce, pater: sic Lemniacis lasciva catenis
- Ignoscat coniunx et patienter amet.
- Edictum domini deique nostri,
- Quo subsellia certiora fiunt
- Et puros eques ordines recepit,
- Dum laudat modo Phasis in theatro,
- Phasis purpureis ruber lacernis,
- Et iactat tumido superbus ore:
- 'Tandem commodius licet sedere,
- Nunc est reddita dignitas equestris,
- Turba non premimur nec inquinamur':
- Haec et talia dum refert supinus,
- Illas purpureas et adrogantes
- Iussit surgere Lei+tus lacernas.
- Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
- Venisti centum, Symmache, discipulis.
- Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
- Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
- 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
- Et sua quod rarus tempora lector amat?'
- Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
- Praeferat antiquos semper ut illa novis.
- Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
- Sic laudant Catuli vilia templa senes;
- Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
- Et sua riserunt saecula Maeoniden,
- Rara coronato plausere theatra Menandro,
- Norat Nasonem sola Corinna suum.
- Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
- Si post fata venit gloria, non propero.
- Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
- Versat in articulo Stella, Severe, meus.
- Multas in digitis, plures in carmine gemmas
- Invenies: inde est haec, puto, culta manus.
- Quod nutantia fronte perticata
- Gestat pondera Masclion superbus,
- Aut grandis Ninus omnibus lacertis
- Septem quod pueros levat vel octo,
- Res non difficilis mihi videtur,
- Uno cum digito vel hoc vel illo
- Portet Stella meus decem puellas.
- Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
- Sed non obscurus nec male notus eques,
- Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est',
- Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.
- At tua centenis incumbunt tecta columnis
- Et libertinas arca flagellat opes,
- Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes,
- Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
- Hoc ego tuque sumus: sed quod sum, non potes esse:
- Tu quod es, e populo quilibet esse potest.
- Sedere primo solitus in gradu semper
- Tunc, cum liceret occupare, Nanneius
- Bis excitatus terque transtulit castra,
- Et inter ipsas paene tertius sellas
- Post Gaiumque Luciumque consedit.
- Illinc cucullo prospicit caput tectus
- Oculoque ludos spectat indecens uno.
- Et hinc miser deiectus in viam transit,
- Subsellioque semifultus extremo
- Et male receptus altero genu iactat
- Equiti sedere Lei+toque se stare.
- Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum,
- Et queritur laesus carmine nemo meo,
- Gaudet honorato sed multus nomine lector,
- Cui victura meo munere fama datur.
- 'Quid tamen haec prosunt quamvis venerantia multos?'
- Non prosint sane, me tamen ista iuvant.
- Seria cum possim, quod delectantia malo
- Scribere, tu causa es, lector amice, mihi,
- Qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
- Sed nescis, quanti stet mihi talis amor.
- Nam si falciferi defendere templa Tonantis
- Sollicitisque velim vendere verba reis,
- Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas
- Et fiet vario sordidus aere sinus.
- At nunc conviva est comissatorque libellus,
- Et tantum gratis pagina nostra placet.