Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle,
- Conlocat et lusus deliciasque vocat,
- Et, quo mireris magis, infantaria non est.
- Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.
- Nulla remisisti parvo pro munere dona,
- Et iam Saturni quinque fuere dies.
- Ergo nec argenti sex scripula Septiciani
- Missa nec a querulo mappa cliente fuit,
- Antipolitani nec quae de sanguine thynni
- Testa rubet, nec quae cottana parva gerit,
- Nec rugosarum vimen breve Picenarum,
- Dicere te posses ut meminisse mei?
- Decipies alios verbis voltuque benigno,
- Nam mihi iam notus dissimulator eris.
- Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
- Iam pervenimus usque ad umbilicos.
- Tu procedere adhuc et ire quaeris,
- Nec summa potes in schida teneri,
- Sic tamquam tibi res peracta non sit,
- Quae prima quoque pagina peracta est.
- Iam lector queriturque deficitque,
- Iam librarius hoc et ipse dicit
- 'Ohe, iam satis est, ohe, libelle.'
- Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,
- Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin,
- Seu tua veridicae discunt responsa sorores,
- Plana suburbani qua cubat unda freti,
- Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis,
- Sive salutiferis candidus Anxur aquis,
- Mittimus, o rerum felix tutela salusque,
- Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
- Tu tantum accipias: ego te legisse putabo
- Et tumidus Galla credulitate fruar.
- Matronae puerique virginesque,
- Vobis pagina nostra dedicatur.
- Tu, quem nequitiae procaciores
- Delectant nimium salesque nudi,
- Lascivos lege quattuor libellos:
- Quintus cum domino liber iocatur;
- Quem Germanicus ore non rubenti
- Coram Cecropia legat puella.
- Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae,
- A famulis Histri qui tibi venit aquis,
- Laetus et attonitus viso modo praeside mundi
- Adfatus comites dicitur esse suos:
- 'Sors mea quam fratris melior, cui tam prope fas est
- Cernere, tam longe quem colit ille deum.'
- Fetere multo Myrtale solet vino,
- Sed fallat ut nos, folia devorat lauri
- Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
- Hanc tu rubentem prominentibus venis
- Quotiens venire, Paule, videris contra,
- Dicas licebit 'Myrtale bibit laurum.'
- Sexte, Palatinae cultor facunde Minervae,
- Ingenio frueris qui propiore dei—
- Nam tibi nascentes domini cognoscere curas
- Et secreta ducis pectora nosse licet—:
- Sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis,
- Qua Pedo, qua Marsus quaque Catullus erit.
- Ad Capitolini caelestia carmina belli
- Grande coturnati pone Maronis opus.
- Si non est grave nec nimis molestum,
- Musae, Parthenium rogate vestrum:
- Sic te serior et beata quondam
- Salvo Caesare finiat senectus
- Et sis invidia favente felix,
- Sic Burrus cito sentiat parentem:
- Admittas timidam brevemque chartam
- Intra limina sanctioris aulae.
- Nosti tempora tu Iovis sereni,
- Cum fulget placido suoque vultu,
- Quo nil supplicibus solet negare.
- Non est quod metuas preces iniquas:
- Numquam grandia nec molesta poscit
- Quae cedro decorata purpuraque
- Nigris pagina crevit umbilicis.
- Nec porrexeris ista, sed teneto
- Sic tamquam nihil offeras agasque.
- Si novi dominum novem sororum,
- Ultro purpureum petet libellum.
- Qualiter Assyrios renovant incendia nidos,
- Una decem quotiens saecula vixit avis,