Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ad Capitolini caelestia carmina belli
- Grande coturnati pone Maronis opus.
- Si non est grave nec nimis molestum,
- Musae, Parthenium rogate vestrum:
- Sic te serior et beata quondam
- Salvo Caesare finiat senectus
- Et sis invidia favente felix,
- Sic Burrus cito sentiat parentem:
- Admittas timidam brevemque chartam
- Intra limina sanctioris aulae.
- Nosti tempora tu Iovis sereni,
- Cum fulget placido suoque vultu,
- Quo nil supplicibus solet negare.
- Non est quod metuas preces iniquas:
- Numquam grandia nec molesta poscit
- Quae cedro decorata purpuraque
- Nigris pagina crevit umbilicis.
- Nec porrexeris ista, sed teneto
- Sic tamquam nihil offeras agasque.
- Si novi dominum novem sororum,
- Ultro purpureum petet libellum.
- Qualiter Assyrios renovant incendia nidos,
- Una decem quotiens saecula vixit avis,
- Taliter exuta est veterem nova Roma senectam
- Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
- Iam precor oblitus notae Vulcane, querellae
- Parce: sumus Martis turba, sed et Veneris:
- Parce, pater: sic Lemniacis lasciva catenis
- Ignoscat coniunx et patienter amet.
- Edictum domini deique nostri,
- Quo subsellia certiora fiunt
- Et puros eques ordines recepit,
- Dum laudat modo Phasis in theatro,
- Phasis purpureis ruber lacernis,
- Et iactat tumido superbus ore:
- 'Tandem commodius licet sedere,
- Nunc est reddita dignitas equestris,
- Turba non premimur nec inquinamur':
- Haec et talia dum refert supinus,
- Illas purpureas et adrogantes
- Iussit surgere Lei+tus lacernas.
- Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
- Venisti centum, Symmache, discipulis.
- Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
- Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
- 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
- Et sua quod rarus tempora lector amat?'
- Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
- Praeferat antiquos semper ut illa novis.
- Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
- Sic laudant Catuli vilia templa senes;
- Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
- Et sua riserunt saecula Maeoniden,
- Rara coronato plausere theatra Menandro,
- Norat Nasonem sola Corinna suum.
- Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
- Si post fata venit gloria, non propero.
- Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
- Versat in articulo Stella, Severe, meus.
- Multas in digitis, plures in carmine gemmas
- Invenies: inde est haec, puto, culta manus.
- Quod nutantia fronte perticata
- Gestat pondera Masclion superbus,
- Aut grandis Ninus omnibus lacertis
- Septem quod pueros levat vel octo,
- Res non difficilis mihi videtur,
- Uno cum digito vel hoc vel illo
- Portet Stella meus decem puellas.
- Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,