Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Exhortor moneoque te, libelle,
  2. Ut docto placeas Apollinari.
  3. Nil exactius eruditiusque est,
  4. Sed nec candidius benigniusque:
  5. Si te pectore, si tenebit ore,
  6. Nec rhonchos metues maligniorum,
  7. Nec scombris tunicas dabis molestas.
  8. Si damnaverit, ad salariorum
  9. Curras scrinia protinus licebit,
  10. Inversa pueris arande charta.
  1. Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle,
  2. Conlocat et lusus deliciasque vocat,
  3. Et, quo mireris magis, infantaria non est.
  4. Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.
  1. Nulla remisisti parvo pro munere dona,
  2. Et iam Saturni quinque fuere dies.
  3. Ergo nec argenti sex scripula Septiciani
  4. Missa nec a querulo mappa cliente fuit,
  5. Antipolitani nec quae de sanguine thynni
  6. Testa rubet, nec quae cottana parva gerit,
  7. Nec rugosarum vimen breve Picenarum,
  8. Dicere te posses ut meminisse mei?
  9. Decipies alios verbis voltuque benigno,
  10. Nam mihi iam notus dissimulator eris.
  1. Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
  2. Iam pervenimus usque ad umbilicos.
  3. Tu procedere adhuc et ire quaeris,
  4. Nec summa potes in schida teneri,
  5. Sic tamquam tibi res peracta non sit,
  6. Quae prima quoque pagina peracta est.
  7. Iam lector queriturque deficitque,
  8. Iam librarius hoc et ipse dicit
  9. 'Ohe, iam satis est, ohe, libelle.'
  1. Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,
  2. Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin,
  3. Seu tua veridicae discunt responsa sorores,
  4. Plana suburbani qua cubat unda freti,
  5. Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis,
  6. Sive salutiferis candidus Anxur aquis,
  7. Mittimus, o rerum felix tutela salusque,
  8. Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
  9. Tu tantum accipias: ego te legisse putabo
  10. Et tumidus Galla credulitate fruar.
  1. Matronae puerique virginesque,
  2. Vobis pagina nostra dedicatur.
  3. Tu, quem nequitiae procaciores
  4. Delectant nimium salesque nudi,
  5. Lascivos lege quattuor libellos:
  6. Quintus cum domino liber iocatur;
  7. Quem Germanicus ore non rubenti
  8. Coram Cecropia legat puella.
  1. Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae,
  2. A famulis Histri qui tibi venit aquis,
  3. Laetus et attonitus viso modo praeside mundi
  4. Adfatus comites dicitur esse suos:
  5. 'Sors mea quam fratris melior, cui tam prope fas est
  6. Cernere, tam longe quem colit ille deum.'
  1. Fetere multo Myrtale solet vino,
  2. Sed fallat ut nos, folia devorat lauri
  3. Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
  4. Hanc tu rubentem prominentibus venis
  5. Quotiens venire, Paule, videris contra,
  6. Dicas licebit 'Myrtale bibit laurum.'
  1. Sexte, Palatinae cultor facunde Minervae,
  2. Ingenio frueris qui propiore dei—
  3. Nam tibi nascentes domini cognoscere curas
  4. Et secreta ducis pectora nosse licet—:
  5. Sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis,
  6. Qua Pedo, qua Marsus quaque Catullus erit.