Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
- Quis Stygios non volt totus adire lacus?
- Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
- Spargere et effuso permaduisse croco?
- Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
- Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
- O frustra locuples, o dissimulator amici,
- Haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!
- Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
- Te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
- Si forte bilem movit hic tibi versus,
- Dicas licebit beta me togatorum.
- Ingenium studiumque tibi moresque genusque
- Sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
- Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
- Ut sedeas viso pallidus Oceano.
- Ut bene loquatur sentiatque Mamercus,
- Efficere nullis, Aule, moribus possis:
- Pietate fratres Curvios licet vincas,
- Quiete Nervas, comitate Rusones,
- Probitate Macros, aequitate Mauricos,
- Oratione Regulos, iocis Paulos:
- Robiginosis cuncta dentibus rodit.
- Hominem malignum forsan esse tu credas:
- Ego esse miserum credo, cui placet nemo.
- Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
- 'Formosus septem, Marce, diebus eris.'
- Si non derides, si verum, lux mea, narras,
- Edisti numquam, Gellia, tu leporem.
- Varro, Sophocleo non infitiande coturno,
- Nec minus in Calabra suspiciende lyra,
- Differ opus, nec te facundi scaena Catulli
- Detineat, cultis aut elegia comis;
- Sed lege fumoso non aspernanda Decembri
- Carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
- Commodius nisi forte tibi potiusque videtur,
- Saturnalicias perdere, Varro, nuces.
- Aspice, quam placidis insultet turba iuvencis
- Et sua quam facilis pondera taurus amet.
- Cornibus hic pendet summis, vagus ille per armos
- Currit et in toto ventilat arma bove.
- At feritas inmota riget: non esset harena
- Tutior, et poterant fallere plana magis.
- Nec trepidant gestus, sed de discrimine palmae
- Securus puer est, sollicitumque pecus.
- Quadrantem Crispus tabulis, Faustine, supremis
- Non dedit uxori. 'Cui dedit ergo?' Sibi.
- Carpere causidicus fertur mea carmina: qui sit,
- Nescio: si sciero, vae tibi, causidice.
- Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
- Oscula commendo deliciasque meas,
- Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras
- Oraque Tartarei prodigiosa canis.
- Inpletura fuit sextae modo frigora brumae,
- Vixisset totidem ni minus illa dies.
- Inter tam veteres ludat lasciva patronos
- Et nomen blaeso garriat ore meum.
- Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi,
- Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.
- Dum sibi redire de Patrensibus fundis
- Ducena clamat coccinatus Euclides
- Corinthioque plura de suburbano
- Longumque pulchra stemma repetit a Leda
- Et suscitanti Leito reluctatur:
- Equiti superbo, nobili, locupleti
- Cecidit repente magna de sinu clavis.
- Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
- Laudatus nostro quidam, Faustine, libello
- Dissimulat, quasi nil debeat: inposuit
- Puella senibus dulcior mihi cycnis,
- Agna Galaesi mollior Phalantini,
- Concha Lucrini delicatior stagni,
- Cui nec lapillos praeferas Erythraeos,
- Nec modo politum pecudis Indicae dentem
- Nivesque primas liliumque non tactum;
- Quae crine vicit Baetici gregis vellus
- Rhenique nodos aureamque nitelam;
- Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
- Quod Atticarum prima mella cerarum,
- Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
- Cui conparatus indecens erat pavo,
- Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
- Adhuc recenti tepet Erotion busto,
- Quam pessimorum lex amara fatorum
- Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
- Nostros amores gaudiumque lususque—
- Et esse tristem me meus vetat Paetus,
- Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
- 'Deflere non te vernulae pudet mortem?
- Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo,
- Notam, superbam, nobilem, locupletem.'
- Quid esse nostro fortius potest Paeto?
- Ducentiens accepit, et tamen vivit.
- Calliodorus habet censum—quis nescit?—equestrem,
- Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
- 'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
- Uno credis equo posse sedere duos?
- Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
- Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
- Unus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
- Surge: σολοικισμὸν, Calliodore, facis.
- Aut imitare genus Ledae—cum fratre sedere
- Non potes—: alternis, Calliodore, sede.
- Supremas tibi triciens in anno
- Signanti tabulas, Charine, misi
- Hyblaeis madidas thymis placentas.
- Defeci: miserere iam, Charine:
- Signa rarius, aut semel fac illud,
- Mentitur tua quod subinde tussis.
- Excussi loculosque sacculumque:
- Croeso divitior licet fuissem,
- Iro pauperior forem, Charine,
- Si conchem totiens meam comesses.
- Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Minervam:
- Et miraris, opus displicuisse tuum?
- Spadone cum sis eviratior fluxo,
- Et concubino mollior Celaenaeo,
- Quem sectus ululat matris entheae Gallus,