Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tamquam non liceat: nulla puella negat.
- Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo
- Casta facit? non dat, non tamen illa negat.
- Exigis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
- Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
- 'Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
- Non' inquis 'faciam tam fatue.' Nec ego.
- Cum gravis extremas Vestinus duceret horas
- Et iam per Stygias esset iturus aquas,
- Ultima volventis oravit pensa sorores,
- Ut traherent parva stamina pulla mora,
- Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
- Moverunt tetricas tam pia vota deas.
- Tunc largas partitus opes a luce recessit
- Seque mori post hoc credidit ille senem.
- Aspicis, inbelles temptent quam fortia dammae
- Proelia? tam timidis quanta sit ira feris?
- In mortem parvis concurrere frontibus ardent.
- Vis, Caesar, dammis parcere? mitte canes.
- O felix animo, felix, Nigrina, marito
- Atque inter Latias gloria prima nurus:
- Te patrios miscere iuvat cum coniuge census,
- Gaudentem socio participique viro.
- Arserit Euhadne flammis iniecta mariti,
- Nec minor Alcestin fama sub astra ferat:
- Tu melius: certo meruisti pignore vitae,
- Ut tibi non esset morte probandus amor.
- Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
- Ut bis sena feram, bis duodena petam.
- Numquam divitias deos rogavi
- Contentus modicis meoque laetus:
- Paupertas, veniam dabis, recede.
- Causast quae subiti novique voti?
- Pendentem volo Zoilum videre.
- Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
- Et facies multo splendeat alba pilo,
- Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est,
- Cui non mane feras inrequietus Have;
- Et sine te nulli fas est prodire tribuno,
- Nec caret officio consul uterque tuo;
- Et sacro decies repetis Palatia clivo
- Sigerosque meros Partheniosque sonas.
- Haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer,
- Omnino nihil est ardalione sene.
- Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
- Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.
- Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
- Si nescis, non es sanus, amice Maron.
- Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
- Si sudare aliter non potes, est ratio.
- 'Magna tamen res est.' Erras; cum viscera febris
- Exurit, res est magna tacere, Maron.
- Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
- Negare nullam quo queror puellarum,
- Semel rogata bisque terque neglexit
- Preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
- Negare iussi, pernegare non iussi.
- Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,
- Inputet et nobis otia parva roga,
- Immemor et paulum curarum operumque suorum
- Non tetrica nugas exigat aure meas.
- Sed nec post primum legat haec summumve trientem,
- Sed sua cum medius proelia Bacchus amat.
- Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur
- Altera: divisum sic breve fiet opus.
- Securo nihil est te, Naevole, peius: eodem