Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et totam licet aestimare Romam,
  2. Albanos quoque Tusculosque colles
  3. Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
  4. Fidenas veteres brevesque Rubras,
  5. Et quod virgineo cruore gaudet
  6. Annae pomiferum nemus Perennae.
  7. Illinc Flaminiae Salariaeque
  8. Gestator patet essedo tacente,
  9. Ne blando rota sit molesta somno,
  10. Quem nec rumpere nauticum celeuma
  11. Nec clamor valet helciariorum,
  12. Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
  13. Lapsae per Tiberim volent carinae.
  14. Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
  15. Commendat dominus: tuam putabis,
  16. Tam non invida tamque liberalis,
  17. Tam comi patet hospitalitate:
  18. Credas Alcinoi pios Penates
  19. Aut facti modo divitis Molorchi.
  20. Vos nunc omnia parva qui putatis,
  21. Centeno gelidum ligone Tibur
  22. Vel Praeneste domate pendulamque
  23. Uni dedite Setiam colono,
  24. Dum me iudice praeferantur istis
  25. Iuli iugera pauca Martialis.
  1. Oculo Philaenis semper altero plorat.
  2. Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
  1. Egisti vitam semper, Line, municipalem,
  2. Qua nihil omnino vilius esse potest.
  3. Idibus et raris togula est excussa Kalendis
  4. Duxit et aestates synthesis una decem.
  5. Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
  6. Silva gravis turdos exagitata dedit,
  7. Captus flumineo venit de gurgite piscis,
  8. Vina ruber fudit non peregrina cadus.
  9. Nec tener Argolica missus de gente minister,
  10. Sed stetit inculti rustica turba foci.
  11. Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
  12. Incaluit quotiens saucia vena mero.
  13. Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris,
  14. Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
  15. Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
  16. Alea sed parcae sola fuere nuces.
  17. Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
  18. Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
  1. Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
  2. Orabat cana notus amicitia,
  3. Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis,
  4. Ut posset domino plaudere iustus eques.
  5. Praetor ait 'Scis me Scorpo Thalloque daturum,
  6. Atque utinam centum milia sola darem.'
  7. A pudet ingratae, pudet a male divitis arcae.
  8. Quod non das equiti, vis dare, praetor, equo?
  1. Invitas centum quadrantibus et bene cenas.
  2. Ut cenem invitor, Sexte, an ut invideam?
  1. Tu Setina quidem semper vel Massica ponis,
  2. Papyle, sed rumor tam bona vina negat:
  3. Diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
  4. Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.
  1. Nihil Ammiano praeter aridam restem
  2. Moriens reliquit ultimis pater ceris.
  3. Fieri putaret posse quis, Marulline,
  4. Ut Ammianus mortuum patrem nollet?
  1. Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
  2. Si qua puella neget: nulla puella negat.
  3. Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,