Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tam comi patet hospitalitate:
  2. Credas Alcinoi pios Penates
  3. Aut facti modo divitis Molorchi.
  4. Vos nunc omnia parva qui putatis,
  5. Centeno gelidum ligone Tibur
  6. Vel Praeneste domate pendulamque
  7. Uni dedite Setiam colono,
  8. Dum me iudice praeferantur istis
  9. Iuli iugera pauca Martialis.
  1. Oculo Philaenis semper altero plorat.
  2. Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
  1. Egisti vitam semper, Line, municipalem,
  2. Qua nihil omnino vilius esse potest.
  3. Idibus et raris togula est excussa Kalendis
  4. Duxit et aestates synthesis una decem.
  5. Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
  6. Silva gravis turdos exagitata dedit,
  7. Captus flumineo venit de gurgite piscis,
  8. Vina ruber fudit non peregrina cadus.
  9. Nec tener Argolica missus de gente minister,
  10. Sed stetit inculti rustica turba foci.
  11. Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
  12. Incaluit quotiens saucia vena mero.
  13. Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris,
  14. Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
  15. Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
  16. Alea sed parcae sola fuere nuces.
  17. Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
  18. Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
  1. Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
  2. Orabat cana notus amicitia,
  3. Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis,
  4. Ut posset domino plaudere iustus eques.
  5. Praetor ait 'Scis me Scorpo Thalloque daturum,
  6. Atque utinam centum milia sola darem.'
  7. A pudet ingratae, pudet a male divitis arcae.
  8. Quod non das equiti, vis dare, praetor, equo?
  1. Invitas centum quadrantibus et bene cenas.
  2. Ut cenem invitor, Sexte, an ut invideam?
  1. Tu Setina quidem semper vel Massica ponis,
  2. Papyle, sed rumor tam bona vina negat:
  3. Diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
  4. Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.
  1. Nihil Ammiano praeter aridam restem
  2. Moriens reliquit ultimis pater ceris.
  3. Fieri putaret posse quis, Marulline,
  4. Ut Ammianus mortuum patrem nollet?
  1. Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
  2. Si qua puella neget: nulla puella negat.
  3. Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
  4. Tamquam non liceat: nulla puella negat.
  5. Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo
  6. Casta facit? non dat, non tamen illa negat.
  1. Exigis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
  2. Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
  3. 'Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
  4. Non' inquis 'faciam tam fatue.' Nec ego.
  1. Cum gravis extremas Vestinus duceret horas
  2. Et iam per Stygias esset iturus aquas,
  3. Ultima volventis oravit pensa sorores,
  4. Ut traherent parva stamina pulla mora,
  5. Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
  6. Moverunt tetricas tam pia vota deas.
  7. Tunc largas partitus opes a luce recessit
  8. Seque mori post hoc credidit ille senem.
  1. Aspicis, inbelles temptent quam fortia dammae
  2. Proelia? tam timidis quanta sit ira feris?
  3. In mortem parvis concurrere frontibus ardent.
  4. Vis, Caesar, dammis parcere? mitte canes.
  1. O felix animo, felix, Nigrina, marito
  2. Atque inter Latias gloria prima nurus:
  3. Te patrios miscere iuvat cum coniuge census,
  4. Gaudentem socio participique viro.
  5. Arserit Euhadne flammis iniecta mariti,
  6. Nec minor Alcestin fama sub astra ferat:
  7. Tu melius: certo meruisti pignore vitae,
  8. Ut tibi non esset morte probandus amor.
  1. Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
  2. Ut bis sena feram, bis duodena petam.
  1. Numquam divitias deos rogavi
  2. Contentus modicis meoque laetus:
  3. Paupertas, veniam dabis, recede.
  4. Causast quae subiti novique voti?
  5. Pendentem volo Zoilum videre.
  1. Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
  2. Et facies multo splendeat alba pilo,
  3. Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est,
  4. Cui non mane feras inrequietus Have;
  5. Et sine te nulli fas est prodire tribuno,
  6. Nec caret officio consul uterque tuo;
  7. Et sacro decies repetis Palatia clivo
  8. Sigerosque meros Partheniosque sonas.
  9. Haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer,
  10. Omnino nihil est ardalione sene.
  1. Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
  2. Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.
  1. Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
  2. Si nescis, non es sanus, amice Maron.