Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et ferro Plateam suo sonantem,
  2. Quam fluctu tenui, sed inquieto
  3. Armorum Salo temperator ambit,
  4. Tutelamque chorosque Rixamarum,
  5. Et convivia festa Carduarum,
  6. Et textis Peterin rosis rubentem,
  7. Atque antiqua patrum theatra Rigas,
  8. Et certos iaculo levi Silaos,
  9. Turgontique lacus Turasiaeque,
  10. Et parvae vada pura Tvetonissae,
  11. Et sanctum Buradonis ilicetum,
  12. Per quod vel piger ambulat viator,
  13. Et quae fortibus excolit iuvencis
  14. Curvae Manlius arva Vativescae.
  15. Haec tam rustica, delicate lector,
  16. Rides nomina? rideas licebit,
  17. Haec tam rustica malo, quam Butuntos.
  1. Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
  2. Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
  3. Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
  4. Qui potes insidias dona vocare tuas:
  5. Sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
  6. Callida sic stultas decipit esca feras.
  7. Quid sit largiri, quid sit donare, docebo,
  8. Si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
  1. Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini
  2. Et quae pumiceis fontibus antra calent,
  3. Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
  4. Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
  5. Horrida sed fervent Nemeaei pectora monstri,
  6. Nec satis est, Baias igne calere suo.
  7. Ergo sacri fontes et litora grata valete,
  8. Nympharum pariter Nerei+dumque domus.
  9. Herculeos colles gelida vos vincite bruma,
  10. Nunc Tiburtinis cedite frigoribus.
  1. In tenebris luges amissum, Galla, maritum.
  2. Iam plorare pudet te, puto, Galla, virum.
  1. Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit,
  2. Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
  3. Quae dum miratur pingui se rore teneri,
  4. Concreto riguit vincta repente gelu.
  5. Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro,
  6. Vipera si tumulo nobiliore iacet.
  1. Ardea solstitio Castranaque rura petantur
  2. Quique Cleonaeo sidere fervet ager,
  3. Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
  4. Inter laudatas ad Styga missus aquas.
  5. Nullo fata loco possis excludere: cum mors
  6. Venerit, in medio Tibure Sardinia est.
  1. Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,
  2. Nuper superbo laetus ore iactasti.
  3. Quartus dies est, in schola poetarum
  4. Dum fabulamur, milibus decem dixti
  5. Emptas lacernas munus esse Pompullae,
  6. Sardonycha verum lineisque ter cinctum
  7. Duasque similes fluctibus maris gemmas
  8. Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
  9. Here de theatro, Pollione cantante,
  10. Cum subito abires, dum fugis, loquebaris,
  11. Hereditatis tibi trecenta venisse,
  12. Et mane centum, et post meridie centum.
  13. Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
  14. Miserere iam, crudelis, et sile tandem.
  15. Aut, si tacere lingua non potest ista,
  16. Aliquando narra, quod velimus audire.
  1. Tibur in Herculeum migravit nigra Lycoris,
  2. Omnia dum fieri candida credit ibi.
  1. Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
  2. Occidit insani crimine mersa freti.
  3. Gloria quanta perit vobis! haec monstra Neroni
  4. Nec iussae quondam praestiteratis, aquae.
  1. Iuli iugera pauca Martialis
  2. Hortis Hesperidum beatiora
  3. Longo Ianiculi iugo recumbunt:
  4. Lati collibus eminent recessus,
  5. Et planus modico tumore vertex
  6. Caelo perfruitur sereniore
  7. Et curvas nebula tegente valles
  8. Solus luce nitet peculiari;
  9. Puris leniter admoventur astris
  10. Celsae culmina delicata villae.
  11. Hinc septem dominos videre montis
  12. Et totam licet aestimare Romam,
  13. Albanos quoque Tusculosque colles
  14. Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
  15. Fidenas veteres brevesque Rubras,
  16. Et quod virgineo cruore gaudet
  17. Annae pomiferum nemus Perennae.
  18. Illinc Flaminiae Salariaeque
  19. Gestator patet essedo tacente,
  20. Ne blando rota sit molesta somno,
  21. Quem nec rumpere nauticum celeuma
  22. Nec clamor valet helciariorum,
  23. Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
  24. Lapsae per Tiberim volent carinae.
  25. Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
  26. Commendat dominus: tuam putabis,
  27. Tam non invida tamque liberalis,