Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tam non invida tamque liberalis,
  2. Tam comi patet hospitalitate:
  3. Credas Alcinoi pios Penates
  4. Aut facti modo divitis Molorchi.
  5. Vos nunc omnia parva qui putatis,
  6. Centeno gelidum ligone Tibur
  7. Vel Praeneste domate pendulamque
  8. Uni dedite Setiam colono,
  9. Dum me iudice praeferantur istis
  10. Iuli iugera pauca Martialis.
  1. Oculo Philaenis semper altero plorat.
  2. Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
  1. Egisti vitam semper, Line, municipalem,
  2. Qua nihil omnino vilius esse potest.
  3. Idibus et raris togula est excussa Kalendis
  4. Duxit et aestates synthesis una decem.
  5. Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
  6. Silva gravis turdos exagitata dedit,
  7. Captus flumineo venit de gurgite piscis,
  8. Vina ruber fudit non peregrina cadus.
  9. Nec tener Argolica missus de gente minister,
  10. Sed stetit inculti rustica turba foci.
  11. Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
  12. Incaluit quotiens saucia vena mero.
  13. Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris,
  14. Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
  15. Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
  16. Alea sed parcae sola fuere nuces.
  17. Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
  18. Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
  1. Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
  2. Orabat cana notus amicitia,
  3. Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis,
  4. Ut posset domino plaudere iustus eques.
  5. Praetor ait 'Scis me Scorpo Thalloque daturum,
  6. Atque utinam centum milia sola darem.'
  7. A pudet ingratae, pudet a male divitis arcae.