Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et mane centum, et post meridie centum.
  2. Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
  3. Miserere iam, crudelis, et sile tandem.
  4. Aut, si tacere lingua non potest ista,
  5. Aliquando narra, quod velimus audire.
  1. Tibur in Herculeum migravit nigra Lycoris,
  2. Omnia dum fieri candida credit ibi.
  1. Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
  2. Occidit insani crimine mersa freti.
  3. Gloria quanta perit vobis! haec monstra Neroni
  4. Nec iussae quondam praestiteratis, aquae.
  1. Iuli iugera pauca Martialis
  2. Hortis Hesperidum beatiora
  3. Longo Ianiculi iugo recumbunt:
  4. Lati collibus eminent recessus,
  5. Et planus modico tumore vertex
  6. Caelo perfruitur sereniore
  7. Et curvas nebula tegente valles
  8. Solus luce nitet peculiari;
  9. Puris leniter admoventur astris
  10. Celsae culmina delicata villae.
  11. Hinc septem dominos videre montis
  12. Et totam licet aestimare Romam,
  13. Albanos quoque Tusculosque colles
  14. Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
  15. Fidenas veteres brevesque Rubras,
  16. Et quod virgineo cruore gaudet
  17. Annae pomiferum nemus Perennae.
  18. Illinc Flaminiae Salariaeque
  19. Gestator patet essedo tacente,
  20. Ne blando rota sit molesta somno,
  21. Quem nec rumpere nauticum celeuma
  22. Nec clamor valet helciariorum,
  23. Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
  24. Lapsae per Tiberim volent carinae.
  25. Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
  26. Commendat dominus: tuam putabis,