Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Illinc Flaminiae Salariaeque
  2. Gestator patet essedo tacente,
  3. Ne blando rota sit molesta somno,
  4. Quem nec rumpere nauticum celeuma
  5. Nec clamor valet helciariorum,
  6. Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
  7. Lapsae per Tiberim volent carinae.
  8. Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
  9. Commendat dominus: tuam putabis,
  10. Tam non invida tamque liberalis,
  11. Tam comi patet hospitalitate:
  12. Credas Alcinoi pios Penates
  13. Aut facti modo divitis Molorchi.
  14. Vos nunc omnia parva qui putatis,
  15. Centeno gelidum ligone Tibur
  16. Vel Praeneste domate pendulamque
  17. Uni dedite Setiam colono,
  18. Dum me iudice praeferantur istis
  19. Iuli iugera pauca Martialis.
  1. Oculo Philaenis semper altero plorat.
  2. Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
  1. Egisti vitam semper, Line, municipalem,
  2. Qua nihil omnino vilius esse potest.
  3. Idibus et raris togula est excussa Kalendis
  4. Duxit et aestates synthesis una decem.
  5. Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
  6. Silva gravis turdos exagitata dedit,
  7. Captus flumineo venit de gurgite piscis,
  8. Vina ruber fudit non peregrina cadus.
  9. Nec tener Argolica missus de gente minister,
  10. Sed stetit inculti rustica turba foci.
  11. Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
  12. Incaluit quotiens saucia vena mero.
  13. Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris,
  14. Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
  15. Subposita est blando numquam tibi tessera talo,