Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nullo fata loco possis excludere: cum mors
- Venerit, in medio Tibure Sardinia est.
- Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,
- Nuper superbo laetus ore iactasti.
- Quartus dies est, in schola poetarum
- Dum fabulamur, milibus decem dixti
- Emptas lacernas munus esse Pompullae,
- Sardonycha verum lineisque ter cinctum
- Duasque similes fluctibus maris gemmas
- Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
- Here de theatro, Pollione cantante,
- Cum subito abires, dum fugis, loquebaris,
- Hereditatis tibi trecenta venisse,
- Et mane centum, et post meridie centum.
- Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
- Miserere iam, crudelis, et sile tandem.
- Aut, si tacere lingua non potest ista,
- Aliquando narra, quod velimus audire.
- Tibur in Herculeum migravit nigra Lycoris,
- Omnia dum fieri candida credit ibi.
- Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
- Occidit insani crimine mersa freti.
- Gloria quanta perit vobis! haec monstra Neroni
- Nec iussae quondam praestiteratis, aquae.
- Iuli iugera pauca Martialis
- Hortis Hesperidum beatiora
- Longo Ianiculi iugo recumbunt:
- Lati collibus eminent recessus,
- Et planus modico tumore vertex
- Caelo perfruitur sereniore
- Et curvas nebula tegente valles
- Solus luce nitet peculiari;
- Puris leniter admoventur astris
- Celsae culmina delicata villae.
- Hinc septem dominos videre montis
- Et totam licet aestimare Romam,
- Albanos quoque Tusculosque colles
- Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
- Fidenas veteres brevesque Rubras,
- Et quod virgineo cruore gaudet
- Annae pomiferum nemus Perennae.
- Illinc Flaminiae Salariaeque
- Gestator patet essedo tacente,
- Ne blando rota sit molesta somno,
- Quem nec rumpere nauticum celeuma
- Nec clamor valet helciariorum,
- Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
- Lapsae per Tiberim volent carinae.
- Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
- Commendat dominus: tuam putabis,
- Tam non invida tamque liberalis,
- Tam comi patet hospitalitate:
- Credas Alcinoi pios Penates
- Aut facti modo divitis Molorchi.
- Vos nunc omnia parva qui putatis,
- Centeno gelidum ligone Tibur
- Vel Praeneste domate pendulamque
- Uni dedite Setiam colono,
- Dum me iudice praeferantur istis
- Iuli iugera pauca Martialis.
- Oculo Philaenis semper altero plorat.
- Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
- Egisti vitam semper, Line, municipalem,
- Qua nihil omnino vilius esse potest.
- Idibus et raris togula est excussa Kalendis
- Duxit et aestates synthesis una decem.
- Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
- Silva gravis turdos exagitata dedit,
- Captus flumineo venit de gurgite piscis,
- Vina ruber fudit non peregrina cadus.
- Nec tener Argolica missus de gente minister,
- Sed stetit inculti rustica turba foci.
- Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
- Incaluit quotiens saucia vena mero.
- Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris,
- Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
- Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
- Alea sed parcae sola fuere nuces.
- Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
- Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
- Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
- Orabat cana notus amicitia,
- Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis,
- Ut posset domino plaudere iustus eques.
- Praetor ait 'Scis me Scorpo Thalloque daturum,