Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et Lucanica ventre cum Falisco,
- Et nigri Syra defruti lagona,
- Et ficus Libyca gelata testa
- Cum bulbis cocleisque caseoque.
- Piceno quoque venit a cliente
- Parcae cistula non capax olivae,
- Et crasso figuli polita caelo
- Septenaria synthesis Sagunti,
- Hispanae luteum rotae toreuma,
- Et lato variata mappa clavo.
- Saturnalia fructuosiora
- Annis non habuit decem Sabellus.
- Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
- Quid tibi vis, dipyrum qui Phaethonta facis?
- Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
- Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
- Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
- Fles, quod percidi, Papyle, desieris?
- Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
- Qui tantum lusus ista iocosque vocat.
- Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
- Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,
- Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
- Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
- A nostris procul est omnis vesica libellis,
- Musa nec insano syrmate nostra tumet.
- 'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'
- Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
- Quid me, Thai, senem subinde dicis?
- Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
- Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,
- Ingenti late vectus es hexaphoro:
- Postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
- Ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes.
- Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem?
- Di reddant sellam, Caeciliane, tibi.
- Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris,
- Qui modo ficus eras, iam caprificus eris.
- Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostrae
- Pallados et templi limina, Cosme, novi
- Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
- Stat coma et in pectus sordida barba cadit,
- Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,
- Cui dat latratos obvia turba cibos,
- Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
- Non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? Canis.
- O cui Tarpeias licuit contingere quercus
- Et meritas prima cingere fronde comas,
- Si sapis, utaris totis, Colline, diebus
- Extremumque tibi semper adesse putes.