Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
  2. Nequitias tellus scit dare nulla magis.
  3. Sit nive candidior: namque in Mareotide fusca
  4. Pulchrior est, quanto rarior, iste color.
  5. Lumina sideribus certent mollesque flagellent
  6. Colla comae: tortas non amo, Flacce, comas.
  7. Frons brevis atque modus leviter sit naribus uncis,
  8. Paestanis rubeant aemula labra rosis.
  9. Saepe et nolentem cogat nolitque volentem,
  10. Liberior domino saepe sit ille suo;
  11. Et timeat pueros, excludat saepe puellas:
  12. Vir reliquis, uni sit puer ille mihi.
  13. 'Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice verum est.
  14. Talis erat' dices 'noster Amazonicus.'
  1. Non dixi, Coracine, te cinaedum:
  2. Non sum tam temerarius nec audax
  3. Nec mendacia qui loquar libenter.
  4. Si dixi, Coracine, te cinaedum,
  5. Iratam mihi Pontiae lagonam,
  6. Iratum calicem mihi Metili:
  7. Iuro per Syrios tibi tumores,
  8. Iuro per Berecyntios furores.
  9. Quid dixi tamen? Hoc leve et pusillum,
  10. Quod notum est, quod et ipse non negabis,
  11. Dixi te, Coracine, cunnilingum.
  1. Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris,
  2. Presserat hic madidos nobilis uva lacus:
  3. Haec iuga, quam Nysae colles, plus Bacchus amavit,
  4. Hoc nuper Satyri monte dedere choros.
  5. Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi,
  6. Hic locus Herculeo numine clarus erat.
  7. Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla:
  8. Nec superi vellent hoc licuisse sibi.
  1. Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra,
  2. Phoebe, Palatinus munera Parthenius,
  3. Ut qui prima novo signat quinquennia lustro,
  4. Impleat innumeras Burrus Olympiadas.
  5. Fac rata vota patris: sic te tua diligat arbor
  6. Gaudeat et certa virginitate soror,
  7. Perpetuo sic flore mices, sic denique non sint
  8. Tam longae Bromio, quam tibi, Phoebe, comae.
  1. Saturnalia divitem Sabellum
  2. Fecerunt: merito tumet Sabellus,
  3. Nec quemquam putat esse praedicatque
  4. Inter causidicos beatiorem.
  5. Hos fastus animosque dat Sabello
  6. Farris semodius fabaeque fresae,
  7. Et turis piperisque tres selibrae,
  8. Et Lucanica ventre cum Falisco,
  9. Et nigri Syra defruti lagona,
  10. Et ficus Libyca gelata testa
  11. Cum bulbis cocleisque caseoque.
  12. Piceno quoque venit a cliente
  13. Parcae cistula non capax olivae,
  14. Et crasso figuli polita caelo
  15. Septenaria synthesis Sagunti,
  16. Hispanae luteum rotae toreuma,
  17. Et lato variata mappa clavo.
  18. Saturnalia fructuosiora
  19. Annis non habuit decem Sabellus.
  1. Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
  2. Quid tibi vis, dipyrum qui Phaethonta facis?
  1. Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
  2. Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
  3. Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
  4. Fles, quod percidi, Papyle, desieris?