Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Iactis simplicibus cibis in undas,
  2. Et pisces venerare delicatos.
  1. Quod cupis in nostris dicique legique libellis
  2. Et nonnullus honos creditur iste tibi,
  3. Ne valeam, si non res est gratissima nobis
  4. Et volo te chartis inseruisse meis.
  5. Sed tu nomen habes averso fonte sororum
  6. Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
  7. Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
  8. Nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
  9. Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
  10. Non semper belle dicitur 'Hippodame.'
  1. Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
  2. Ut videatur apis nectare clusa suo.
  3. Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
  4. Credibile est ipsam sic voluisse mori.
  1. Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
  2. Emittis quare, Sosibiane, nihil?
  3. 'Edent heredes' inquis 'mea carmina.' Quando?
  4. Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.
  1. Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit,
  2. Quisquis te niveam dicit habere togam.
  1. Frontibus adversis molles concurrere dammas
  2. Vidimus et fati sorte iacere pari.
  3. Spectavere canes praedam, stupuitque superbus
  4. Venator, cultro nil superesse suo.
  5. Unde leves animi tanto caluere furore?
  6. Sic pugnant tauri, sic cecidere viri.
  1. Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
  2. Non potes—haec causa est—et potes, Ole, comam.
  1. 'Centum Coranus et ducenta Mancinus,
  2. Trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
  3. Decies Sabinus alterumque Serranus;
  4. Ex insulis fundisque tricies soldum,
  5. Ex pecore redeunt ter ducena Parmensi':
  6. Totis diebus, Afer, hoc mihi narras
  7. Et teneo melius ista, quam meum nomen.
  8. Numeres oportet aliquid, ut pati possim:
  9. Cotidianam refice nauseam nummis:
  10. Audire gratis, Afer, ista non possum.
  1. Galla, nega: satiatur amor, nisi gaudia torquent:
  2. Sed noli nimium, Galla, negare diu.
  1. Argenti genus omne comparasti,
  2. Et solus veteres Myronos artes,
  3. Solus Praxitelus manum Scopaeque,
  4. Solus Phidiaci toreuma caeli,
  5. Solus Mentoreos habes labores.
  6. Nec desunt tibi vera Gratiana,
  7. Nec quae Callaico linuntur auro,
  8. Nec mensis anaglypta de paternis.
  9. Argentum tamen inter omne miror
  10. Quare non habeas, Charine, purum.
  1. Atria Pisonum stabant cum stemmate toto
  2. Et docti Senecae ter numeranda domus;
  3. Praetulimus tantis solum te, Postume, regnis:
  4. Pauper eras et eques, sed mihi consul eras.
  5. Tecum ter denas numeravi, Postume, brumas:
  6. Communis nobis lectus et unus erat.
  7. Iam donare potes, iam perdere, plenus honorum,
  8. Largus opum: expecto, Postume, quid facias.
  9. Nil facis, et serumst alium mihi quaerere regem.—
  10. Hoc, Fortuna, placet? 'Postumus inposuit.'
  1. Quid recitaturus circumdas vellera collo?
  2. Conveniunt nostris auribus ista magis.
  1. Si quis forte mihi possit praestare roganti,
  2. Audi, quem puerum, Flacce, rogare velim.