Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
- Non alius poterat quae dare dona mihi?
- Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
- Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
- Donasti tenero, Chloe, Luperco
- Hispanas Tyriasque coccinasque,
- Et lotam tepido togam Galaeso,
- Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
- Et centum dominos novae monetae:
- Et quidquid petit usque et usque donas.
- Vae glabraria, vae tibi misella:
- Nudam te statuet tuus Lupercus.
- Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
- Lectoremque frequens lassat et implet opus.
- Rara iuvant: primis sic maior gratia pomis,
- Hibernae pretium sic meruere rosae;
- Sic spoliatricem commendat fastus amicam,
- Ianua nec iuvenem semper aperta tenet.
- Saepius in libro numeratur Persius uno,
- Quam levis in tota Marsus Amazonide.
- Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
- Esse puta solum: sic tibi pluris erit.
- Baiano procul a lacu, monemus,
- Piscator, fuge, ne nocens recedas.
- Sacris piscibus hae natantur undae,
- Qui norunt dominum manumque lambunt
- Illam, qua nihil est in orbe maius.
- Quid, quod nomen habent et ad magistri
- Vocem quisque sui venit citatus?
- Hoc quondam Libys impius profundo,
- Dum praedam calamo tremente ducit,
- Raptis luminibus repente caecus
- Captum non potuit videre piscem,
- Et nunc sacrilegos perosus hamos
- Baianos sedet ad lacus rogator.
- At tu, dum potes, innocens recede
- Iactis simplicibus cibis in undas,
- Et pisces venerare delicatos.
- Quod cupis in nostris dicique legique libellis
- Et nonnullus honos creditur iste tibi,
- Ne valeam, si non res est gratissima nobis
- Et volo te chartis inseruisse meis.
- Sed tu nomen habes averso fonte sororum
- Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
- Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
- Nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
- Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
- Non semper belle dicitur 'Hippodame.'
- Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
- Ut videatur apis nectare clusa suo.