Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
- Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
- Dona, peregrinam mittimus endromida:—
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona,
- Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
- Plumea seu laxi partiris pondera follis,
- Sive levem cursu vincere quaeris Athan—
- Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
- Neve gravis subita te premat Iris aqua.
- Ridebis ventos hoc munere tectus et imbris:
- Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
- Dicit se vetulam, cum sit Caerellia pupa:
- Pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
- Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
- Altera ridicula est, altera putidula.
- Nullos esse deos, inane caelum
- Adfirmat Segius: probatque, quod se
- Factum, dum negat haec, videt beatum.
- Primos passa toros et adhuc placanda marito
- Merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
- Dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
- Lucebat, totis cum tegeretur aquis:
- Condita sic puro numerantur lilia vitro,
- Sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
- Insilui mersusque vadis luctantia carpsi
- Basia: perspicuae plus vetuistis aquae.
- Dum tu lenta nimis diuque quaeris,
- Quis primus tibi quisve sit secundus
- Graium quos epigramma conparavit:
- Palmam Callimachus, Thalia, de se
- Facundo dedit ipse Bruttiano.
- Qui si Cecropio satur lepore
- Romanae sale luserit Minervae,
- Illi me facias, precor, secundum.
- Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
- Extulit: uxori fiat amica meae.
- Aemula Baianis Altini litora villis
- Et Phaethontei conscia silva rogi,
- Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
- Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
- Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo,
- Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
- Vos eritis nostrae requies portusque senectae,
- Si iuris fuerint otia nostra sui.
- Quod te mane domi toto non vidimus anno,
- Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
- Tricenos, puto, bis, vicenos ter, puto, nummos.
- Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
- Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
- Invidus ecce negat: num minus ergo soles?