Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Emendare iocos: una litura potest.
  1. Dum nimium vano tumefactus nomine gaudes
  2. Et Saturninum te, miser, esse pudet,
  3. Impia Parrhasia movisti bella sub ursa,
  4. Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
  5. Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,
  6. Obruit Actiaci quod gravis ira freti?
  7. An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
  8. Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
  9. Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
  10. Qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.
  1. Nulli, Thai, negas, sed si te non pudet istud,
  2. Hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.
  1. Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
  2. Macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
  3. Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
  4. Massica Theseis tam bene vina favis;
  5. Nec melius teneris iunguntur vitibus ulmi,
  6. Nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
  7. Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
  8. Tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
  9. Diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
  10. Tum quoque, cum fuerit, non videatur anus.
  1. Sili, Castalidum decus sororum,
  2. Qui periuria barbari furoris
  3. Ingenti premis ore perfidosque
  4. Astus Hannibalis levisque Poenos
  5. Magnis cedere cogis Africanis:
  6. Paulum seposita severitate,
  7. Dum blanda vagus alea December
  8. Incertis sonat hinc et hinc fritillis
  9. Et ludit tropa nequiore talo,
  10. Nostris otia commoda Camenis,
  11. Nec torva lege fronte, sed remissa
  12. Lascivis madidos iocis libellos.
  13. Sic forsan tener ausus est Catullus
  14. Magno mittere Passerem Maroni.
  1. Mille tibi nummos hesterna luce roganti
  2. In sex aut septem, Caeciliane, dies
  3. 'Non habeo' dixi: sed tu causatus amici
  4. Adventum lancem paucaque vasa rogas.
  5. Stultus es? an stultum me credis, amice? negavi
  6. Mille tibi nummos, milia quinque dabo?
  1. Privignum non esse tuae te, Galle, novercae
  2. Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
  3. Non tamen hoc poterat vivo genitore probari.
  4. Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est.
  5. Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris
  6. Et te defendat Regulus ipse licet,
  7. Non potes absolvi: nam quae non desinit esse
  8. Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.
  1. Facere in Lyciscam, Paule, me iubes versus,
  2. Quibus illa lectis rubeat et sit irata.
  3. O Paule, malus es: irrumare vis solus.
  1. Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis
  2. Et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
  3. In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
  4. Decidit hiberno praegravis unda gelu:
  5. Cumque peregisset miseri crudelia fata,
  6. Tabuit in calido volnere mucro tener.
  7. Quid non saeva sibi voluit Fortuna licere?
  8. Aut ubi non mors est, si iugulatis aquae?
  1. Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
  2. Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
  3. Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
  4. Dona, peregrinam mittimus endromida:—
  5. Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona,
  6. Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
  7. Plumea seu laxi partiris pondera follis,
  8. Sive levem cursu vincere quaeris Athan—
  9. Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
  10. Neve gravis subita te premat Iris aqua.
  11. Ridebis ventos hoc munere tectus et imbris:
  12. Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
  1. Dicit se vetulam, cum sit Caerellia pupa:
  2. Pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
  3. Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
  4. Altera ridicula est, altera putidula.
  1. Nullos esse deos, inane caelum
  2. Adfirmat Segius: probatque, quod se
  3. Factum, dum negat haec, videt beatum.
  1. Primos passa toros et adhuc placanda marito
  2. Merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
  3. Dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
  4. Lucebat, totis cum tegeretur aquis:
  5. Condita sic puro numerantur lilia vitro,
  6. Sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
  7. Insilui mersusque vadis luctantia carpsi
  8. Basia: perspicuae plus vetuistis aquae.
  1. Dum tu lenta nimis diuque quaeris,
  2. Quis primus tibi quisve sit secundus
  3. Graium quos epigramma conparavit:
  4. Palmam Callimachus, Thalia, de se
  5. Facundo dedit ipse Bruttiano.
  6. Qui si Cecropio satur lepore
  7. Romanae sale luserit Minervae,
  8. Illi me facias, precor, secundum.
  1. Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
  2. Extulit: uxori fiat amica meae.
  1. Aemula Baianis Altini litora villis
  2. Et Phaethontei conscia silva rogi,
  3. Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
  4. Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
  5. Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo,
  6. Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
  7. Vos eritis nostrae requies portusque senectae,
  8. Si iuris fuerint otia nostra sui.
  1. Quod te mane domi toto non vidimus anno,
  2. Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
  3. Tricenos, puto, bis, vicenos ter, puto, nummos.
  4. Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
  1. Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
  2. Invidus ecce negat: num minus ergo soles?
  3. Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
  4. Non alius poterat quae dare dona mihi?
  5. Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
  6. Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
  1. Donasti tenero, Chloe, Luperco