Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Prurire. Quid si Sattiae velit saxum?
- Quis coniugem te, quis vocabit uxorem,
- Philomelus aviam quam vocaverat nuper?
- Quod si cadaver exigis tuum scalpi,
- Sternatur Acori de triclinio lectus,
- Talassionem qui tuum decet solus,
- Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
- Intrare in istum sola fax potest cunnum.
- Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
- Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.
- Numquam dicis have, sed reddis, Naevole, semper,
- Quod prior et corvus dicere saepe solet.
- Cur hoc expectas a me, rogo, Naevole, dicas:
- Nam puto nec melior, Naevole, nec prior es.
- Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
- Natorumque dedit iura paterna trium.
- Ore legor multo notumque per oppida nomen
- Non expectato dat mihi fama rogo.
- Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum
- Et sedeo qua te suscitat Oceanus.
- Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives,
- Nec famulos totidem suspicor esse tibi.
- Sed pedicaris, sed pulchre, Naevole, ceves.
- Iam iam tu prior es, Naevole, vincis: have.
- Lingis, non futuis meam puellam
- Et garris quasi moechus et fututor.
- Si te prendero, Gargili, tacebis.
- Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum.
- Carmine laesa meo est, laedere et illa potest.
- Sit culus tibi quam macer, requiris?
- Pedicare potes, Sabelle, culo.
- Irasci nostro non debes, Cerdo, libello.
- Ars tua, non vita est carmine laesa meo.
- Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
- Non liceat, licuit si iugulare tibi?
- Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora,
- Carmina quem madidum nostra tulisse reor:
- Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
- Non aliter mitti debuit iste liber.
- Caesaris alma dies et luce sacratior illa,
- Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem,
- Longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo
- Semper et hoc voltu vel meliore nite.
- Hic colat Albano Tritonida multus in auro
- Perque manus tantas plurima quercus eat;
- Hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
- Et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
- Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
- Pro tanto quae sunt inproba vota deo?
- Spectabat modo solus inter omnes
- Nigris munus Horatius lacernis,
- Cum plebs et minor ordo maximusque
- Sancto cum duce candidus sederet.
- Toto nix cecidit repente caelo:
- Albis spectat Horatius lacernis.
- Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum
- Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
- Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto
- Concretas pigro frigore ridet aquas,
- Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
- Et madidis Helicen dissimulare comis.
- Quis siccis lascivit aquis et ab aethere ludit?
- Suspicor has pueri Caesaris esse nives.
- Quod siccae redolet palus lacunae,
- Crudarum nebulae quod Albularum,
- Piscinae vetus aura quod marinae,
- Quod pressa piger hircus in capella,
- Lassi vardaicus quod evocati,
- Quod bis murice vellus inquinatum,
- Quod ieiunia sabbatariarum,
- Maestorum quod anhelitus reorum,
- Quod spurcae moriens lucerna Ledae,
- Quod ceromata faece de Sabina,
- Quod volpis fuga, viperae cubile,
- Mallem quam quod oles olere, Bassa.
- Vir bonus et pauper linguaque et pectore verus,
- Quid tibi vis, urbem qui, Fabiane, petis?
- Qui nec leno potes nec comissator haberi,
- Nec pavidos tristi voce citare reos,
- Nec potes uxorem cari corrumpere amici,
- Nec potes algentes arrigere ad vetulas,
- Vendere nec vanos circa Palatia fumos,
- Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
- Unde miser vives? 'Homo certus, fidus amicus—'.
- Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.
- Credi virgine castior pudica
- Et frontis tenerae cupis videri,
- Cum sis inprobior, Malisiane,
- Quam qui compositos metro Tibulli
- In Stellae recitat domo libellos.
- Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
- Durus tam subito, qui modo mitis eras?
- Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
- O nox quam longa es, quae facis una senem!
- Quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,
- Dic nobis, hodie qua ratione vir es?
- Prima salutantes atque altera conterit hora,
- Exercet raucos tertia causidicos,
- In quintam varios extendit Roma labores,
- Sexta quies lassis, septima finis erit,
- Sufficit in nonam nitidis octava palaestris,
- Imperat extructos frangere nona toros:
- Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
- Temperat ambrosias cum tua cura dapes
- Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
- Ingentique tenet pocula parca manu.
- Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
- Ad matutinum nostra Thalia Iovem.
- Sotae filia clinici, Labulla,
- Deserto sequeris Clytum marito
- Et donas et amas: ἔχεισ ἀσώτωσ.
- Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
- Pagina dum tangi non bene sicca timet,
- I puer et caro perfer leve munus amico,
- Qui meruit nugas primus habere meas.
- Curre, sed instructus: comitetur Punica librum
- Spongia: muneribus convenit illa meis.
- Non possunt nostros multae, Faustine, liturae