Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Atque nihil cunno purius esse tuo.
- Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
- Si pudor est, transfer subligar in faciem.
- Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.
- Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?
- Utere lactucis et mollibus utere malvis:
- Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.
- Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,
- Quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.
- Cum peteret patriae missicius arva Ravennae,
- Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter.
- Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas
- Insignis forma nequitiaque puer.
- Hoc steriles sensere viri: qua parte cubaret
- Quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:
- Mentitur, credunt. Somni post vina petuntur:
- Continuo ferrum noxia turba rapit
- Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat;
- Namque puer pluteo vindice tutus erat.
- Subpositam quondam fama est pro virgine cervam,
- At nunc pro cervo mentula subposita est.
- Ut patiar moechum, rogat uxor, Galle, sed unum.
- Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?
- Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,
- Et tres capilli quattuorque sint dentes,
- Pectus cicadae, crus colorque formicae;
- Rugosiorem cum geras stola frontem
- Et araneorum cassibus pares mammas;
- Cum conparata rictibus tuis ora
- Niliacus habeat corcodilus angusta,
- Meliusque ranae garriant Ravennates,
- Et Atrianus dulcius culex cantet,
- Videasque quantum noctuae vident mane,
- Et illud oleas quod viri capellarum,
- Et anatis habeas orthopygium macrae,
- Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
- Cum te lucerna balneator extincta
- Admittat inter bustuarias moechas;
- Cum bruma mensem sit tibi per Augustum
- Regelare nec te pestilentia possit:
- Audes ducentas nuptuire post mortes
- Virumque demens cineribus tuis quaeris
- Prurire. Quid si Sattiae velit saxum?
- Quis coniugem te, quis vocabit uxorem,
- Philomelus aviam quam vocaverat nuper?