Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
  2. Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
  3. Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
  4. Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
  5. 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
  6. Audieris, dices esse Maronis opus.'
  7. Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
  8. Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
  9. 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
  10. Res aluit, pallet cetera turba fame.
  11. 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
  12. Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.
  1. Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
  2. Lusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!
  1. Inserta phialae Mentoris manu ducta
  2. Lacerta vivit et timetur argentum.
  1. Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
  2. Ex opibus tantis, quas gravis arca premit,
  3. Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
  4. Tu magnus, quod das? immo ego, quod recipis.
  1. Lomento rugas uteri quod condere temptas,
  2. Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.
  3. Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:
  4. Quod tegitur, magnum creditur esse malum.
  1. Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
  2. Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
  3. Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
  4. Personam capiti detrahet illa tuo.
  1. Occurrit tibi nemo quod libenter,
  2. Quod, quacumque venis, fuga est et ingens
  3. Circa te, Ligurine, solitudo,
  4. Quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
  5. Hoc valde vitium periculosum est.
  6. Non tigris catulis citata raptis,
  7. Non dipsas medio perusta sole,
  8. Nec sic scorpios inprobus timetur.
  9. Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
  10. Et stanti legis et legis sedenti,
  11. Currenti legis et legis cacanti.
  12. In thermas fugio: sonas ad aurem.
  13. Piscinam peto: non licet natare.
  14. Ad cenam propero: tenes euntem.
  15. Ad cenam venio: fugas sedentem.
  16. Lassus dormio: suscitas iacentem.
  17. Vis, quantum facias mali, videre?