Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.
- Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.
- Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.
- Auriculam Mario graviter miraris olere.
- Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
- Has cum gemina compede dedicat catenas,
- Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
- Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:
- Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
- Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
- Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?
- Cum ratione licet dicas te vivere summa,
- Quod vivis, nulla cum ratione facis.
- Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi
- Urbanique tenent praedia multa lares,
- Et servit dominae numerosus debitor arcae
- Sustentatque tuas aurea massa dapes.
- Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
- Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
- Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum
- Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.
- Possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
- Nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.
- Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
- Libertina mihi proxuma condicio est:
- Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,
- Si facie nobis haec erit ingenua.
- Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
- Frigida es et nigra es: non es et es Chione.
- Artis Phidiacae toreuma clarum
- Pisces aspicis: adde aquam, natabunt.
- Quod novus et nuper factus tibi praestat amicus,
- Hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
- Horridus ut primo semper te mane salutem
- Per mediumque trahat me tua sella lutum,
- Lassus ut in thermas decuma vel serius hora
- Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
- Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
- Ut sim tiro tuae semper amicitiae?
- Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
- Ut nondum credas me meruisse rudem?
- Irasci tantum felices nostis amici.
- Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.
- Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
- Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.