Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.
- Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.
- Auriculam Mario graviter miraris olere.
- Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
- Has cum gemina compede dedicat catenas,
- Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
- Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:
- Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
- Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
- Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?
- Cum ratione licet dicas te vivere summa,
- Quod vivis, nulla cum ratione facis.
- Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi
- Urbanique tenent praedia multa lares,
- Et servit dominae numerosus debitor arcae
- Sustentatque tuas aurea massa dapes.
- Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
- Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
- Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum
- Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.