Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ipse super virides aras luctantia pronus
- Dum resecat cultro colla premitque manu,
- Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
- Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
- Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
- Talibus et fibris numina prisca coli.
- Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,
- Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
- Si temperari balneum cupis fervens,
- Faustine, quod vix Iulianus intraret,
- Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
- Neronianas is refrigerat thermas.
- Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
- Aurea solus habes, murrina solus habes,
- Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
- Et cor solus habes, solus et ingenium.
- Omnia solus habes—hoc me puta velle negare!—
- Uxorem sed habes, Candide, cum populo.
- Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:
- Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.