Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dixerat agresti forte rudique viro,
  2. Ut cito testiculos et acuta falce secaret,
  3. Taeter ut immundae carnis abiret odor.
  4. Ipse super virides aras luctantia pronus
  5. Dum resecat cultro colla premitque manu,
  6. Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
  7. Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
  8. Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
  9. Talibus et fibris numina prisca coli.
  10. Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,
  11. Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
  1. Si temperari balneum cupis fervens,
  2. Faustine, quod vix Iulianus intraret,
  3. Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
  4. Neronianas is refrigerat thermas.
  1. Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
  2. Aurea solus habes, murrina solus habes,
  3. Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
  4. Et cor solus habes, solus et ingenium.
  5. Omnia solus habes—hoc me puta velle negare!—
  6. Uxorem sed habes, Candide, cum populo.
  1. Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:
  2. Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.
  3. Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.
  4. Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.
  1. Auriculam Mario graviter miraris olere.
  2. Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
  1. Has cum gemina compede dedicat catenas,
  2. Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
  1. Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:
  2. Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
  3. Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
  4. Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?
  5. Cum ratione licet dicas te vivere summa,
  6. Quod vivis, nulla cum ratione facis.
  1. Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi
  2. Urbanique tenent praedia multa lares,
  3. Et servit dominae numerosus debitor arcae
  4. Sustentatque tuas aurea massa dapes.
  5. Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
  6. Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
  1. Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum
  2. Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.
  3. Possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
  4. Nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.
  1. Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
  2. Libertina mihi proxuma condicio est:
  3. Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,
  4. Si facie nobis haec erit ingenua.
  1. Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.