Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tunc ego te credam cordis habere nihil.
  2. 'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus:
  3. Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.
  1. Scripsi, rescripsit nil Naevia, non dabit ergo.
  2. Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.
  1. Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,
  2. Laudo: licet demas hinc quoque dimidium.
  3. Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?