Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
  2. Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,
  3. Vis dicam quid sis? magnus es ardalio.
  1. Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis
  2. Sive obscura nimis sive latina parum,
  3. Non meus est error: nocuit librarius illis,
  4. Dum properat versus adnumerare tibi.
  5. Quod si non illum, sed me peccasse putabis,