Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. I nunc, edere me iube libellos.
  2. Lectis vix tibi paginis duabus
  3. Spectas eschatocollion, Severe,
  4. Et longas trahis oscitationes.
  5. Haec sunt, quae relegente me solebas
  6. Rapta exscribere, sed Vitellianis,
  7. Haec sunt, singula quae sinu ferebas
  8. Per convivia cuncta, per theatra,
  9. Haec sunt aut meliora si qua nescis.
  10. Quid prodest mihi tam macer libellus,
  11. Nullo crassior ut sit umbilico,
  12. Si totus tibi triduo legatur?
  13. Numquam deliciae supiniores.
  14. Lassus tam cito deficis viator,
  15. Et cum currere debeas Bovillas,
  16. Interiungere quaeris ad Camenas?
  17. I nunc, edere me iube libellos.
  1. Declamas belle, causas agis, Attice, belle,
  2. Historias bellas, carmina bella facis,
  3. Componis belle mimos, epigrammata belle,
  4. Bellus grammaticus, bellus es astrologus,
  5. Et belle cantas et saltas, Attice, belle,
  6. Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
  7. Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,
  8. Vis dicam quid sis? magnus es ardalio.
  1. Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis
  2. Sive obscura nimis sive latina parum,
  3. Non meus est error: nocuit librarius illis,
  4. Dum properat versus adnumerare tibi.
  5. Quod si non illum, sed me peccasse putabis,
  6. Tunc ego te credam cordis habere nihil.
  7. 'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus:
  8. Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.
  1. Scripsi, rescripsit nil Naevia, non dabit ergo.
  2. Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.
  1. Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,
  2. Laudo: licet demas hinc quoque dimidium.
  3. Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
  4. Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium.
  1. Quod fronte Selium nubila vides, Rufe,
  2. Quod ambulator porticum terit seram,
  3. Lugubre quiddam quod tacet piger voltus,
  4. Quod paene terram nasus indecens tangit,
  5. Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
  6. Non ille amici fata luget aut fratris,
  7. Uterque natus vivit et precor vivat,
  8. Salva est et uxor sarcinaeque servique,
  9. Nihil colonus vilicusque decoxit.
  10. Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.
  1. Esse quid hoc dicam, quod olent tua basia murram
  2. Quodque tibi est numquam non alienus odor?
  3. Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume, semper:
  4. Postume, non bene olet qui bene semper olet.
  1. Et iudex petit et petit patronus.
  2. Solvas censeo, Sexte, creditori.
  1. Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum,
  2. Cenandum quotiens iam videt esse domi.
  3. Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque
  4. Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
  5. Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur,
  6. Si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
  7. Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
  8. Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
  9. Inde petit centum pendentia tecta columnis,
  10. Illinc Pompei dona nemusque duplex.
  11. Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
  12. Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
  13. Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur.
  14. Omnia cum fecit, sed renuente deo,
  15. Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,
  16. Si quis ibi serum carpat amicus iter.
  17. Per te perque tuam, vector lascive, puellam,
  18. Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.
  1. Quod nulli calicem tuum propinas,
  2. Humane facis, Horme, non superbe.
  1. Zoilus aegrotat: faciunt hanc stragula febrem.
  2. Si fuerit sanus, coccina quid facient?
  3. Quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?
  4. Ostendit stultas quid nisi morbus opes?
  5. Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis.
  6. Vis fieri sanus? stragula sume mea.
  1. Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,
  2. Cruenta pendent qua flagella tortorum
  3. Argique letum multus obsidet sutor.
  4. Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
  5. Non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.
  1. Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
  2. Tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
  3. Mane salutatum venio, tu diceris isse
  4. Ante salutatum: iam sumus ergo pares.
  5. Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,
  6. Tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
  7. Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.
  8. Qui rex est, regem, Maxime, non habeat.
  1. Felicem fieri credis me, Zoile, cena?
  2. Felicem cena, Zoile, deinde tua?
  3. Debet Aricino conviva recumbere clivo,
  4. Quem tua felicem, Zoile, cena facit.
  1. Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
  2. Nam quod emas, possis iure vocare tuum.
  1. Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
  2. Dicis 'Utrum mavis? elige.' Malo manum.
  1. Quid mihi vobiscum est, o Phoebe novemque sorores?
  2. Ecce nocet vati Musa iocosa suo.
  3. Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
  4. Basia, nunc labro coepit utroque dare.
  1. Non dicam, licet usque me rogetis,
  2. Qui sit Postumus in meo libello,
  3. Non dicam: quid enim mihi necesse est
  4. Has offendere basiationes,
  5. Quae se tam bene vindicare possunt?
  1. Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum,
  2. Squalidus haerebo pallidiorque reo:
  3. Si iubeat patria damnatum excedere terra,
  4. Per freta, per scopulos exulis ibo comes.
  5. Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum?
  6. Das partem? multum est? Candide, das aliquid?
  7. Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
  8. Adnuerit, felix, Candide, solus eris.
  1. Das numquam, semper promittis, Galla, roganti.
  2. Si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.
  1. Quod querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit,
  2. Inque tuos mittit sputa subinde sinus,
  3. Iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
  4. Erras: blanditur Naevia, non moritur.
  1. Laudantem Selium cenae cum retia tendit
  2. Accipe, sive legas, sive patronus agas:
  3. 'Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!'
  4. 'Hoc volui! Facta est iam tibi cena, tace.'
  1. Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum
  2. Dixerit et digitum porrigito medium.
  3. Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
  4. Calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
  5. Ex istis nihil es, fateor, Sextille: quid ergo es?
  6. Nescio, sed tu scis res superesse duas.
  1. Rufe, vides illum subsellia prima terentem,
  2. Cuius et hinc lucet sardonychata manus
  3. Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae
  4. Et toga non tactas vincere iussa nives,
  5. Cuius olet toto pinguis coma Marcellano
  6. Et splendent volso bracchia trita pilo,
  7. Non hesterna sedet lunata lingula planta,
  8. Coccina non laesum pingit aluta pedem,
  9. Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
  10. Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.
  1. Mutua viginti sestertia forte rogabam,