Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Contentus nostra si potes esse toga,
- Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,
- Si tua non rectus tecta subire potes.
- Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas,
- Liberior Partho vivere rege potes.
- Quid de te, Line, suspicetur uxor
- Et qua parte velit pudiciorem,
- Certis indiciis satis probavit,
- Custodem tibi quae dedit spadonem.
- Nil nasutius hac maligniusque.
- Vis te, Sexte, coli: volebam amare.
- Parendum est tibi: quod iubes, coleris:
- Sed si te colo, Sexte, non amabo.
- Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit
- Immodicae foedo crimine avaritiae.
- Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
- Accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.
- Hic quem videtis gressibus vagis lentum,
- Amethystinatus media qui secat Saepta,
- Quem non lacernis Publius meus vincit,
- Non ipse Cordus alpha paenulatorum,
- Quem grex togatus sequitur et capillatus
- Recensque sella linteisque lorisque:
- Oppigneravit modo modo ad Cladi mensam
- Vix octo nummis anulum, unde cenaret.
- Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.
- Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.
- Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva:
- Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
- Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo:
- Ipse iubet mortis te meminisse deus.
- Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,
- Supplicium tantum dum puerile times.
- Vae tibi, dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
- 'Non licet hoc.' Quid? tu quod facis, Hylle, licet?
- Cum tibi vernarent dubia lanugine malae,
- Lambebat medios inproba lingua viros.