Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sic tua subpositis conlucent prela lacernis,
  2. Sic micat innumeris arcula synthesibus,
  3. Atque unam vestire tribum tua candida possunt,
  4. Apula non uno quae grege terra tulit.
  5. Tu spectas hiemem succincti lentus amici
  6. —Pro scelus!—et lateris frigora trita times.
  7. Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus—
  8. Quid metuis?—non te, Naevole, sed tineas?
  1. Subdola famosae moneo fuge retia moechae,
  2. Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.
  3. Confidis natibus? non est pedico maritus:
  4. Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.
  1. Coponem laniumque balneumque,
  2. Tonsorem tabulamque calculosque
  3. Et paucos, sed ut eligam, libellos:
  4. Unum non nimium rudem sodalem
  5. Et grandem puerum diuque levem
  6. Et caram puero meo puellam:
  7. Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,
  8. Et thermas tibi habe Neronianas.
  1. Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?
  2. Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.
  1. Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.
  2. Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.
  1. Unus saepe tibi tota denarius arca
  2. Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,
  3. Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,
  4. Sed si quis nimio pene superbus erit.
  5. Infelix venter spectat convivia culi
  6. Et semper miser hic esurit, ille vorat.
  1. Novit loturos Dasius numerare: poposcit
  2. Mammosam Spatalen pro tribus: illa dedit.
  1. Vis fieri liber? mentiris, Maxime, non vis:
  2. Sed fieri si vis, hac ratione potes.
  3. Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
  4. Veientana tuam si domat uva sitim,
  5. Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae,