Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum,
- Squalidus haerebo pallidiorque reo:
- Si iubeat patria damnatum excedere terra,
- Per freta, per scopulos exulis ibo comes.
- Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum?
- Das partem? multum est? Candide, das aliquid?
- Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
- Adnuerit, felix, Candide, solus eris.
- Das numquam, semper promittis, Galla, roganti.
- Si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.
- Quod querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit,
- Inque tuos mittit sputa subinde sinus,
- Iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
- Erras: blanditur Naevia, non moritur.
- Laudantem Selium cenae cum retia tendit
- Accipe, sive legas, sive patronus agas:
- 'Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!'
- 'Hoc volui! Facta est iam tibi cena, tace.'
- Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum
- Dixerit et digitum porrigito medium.
- Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
- Calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
- Ex istis nihil es, fateor, Sextille: quid ergo es?
- Nescio, sed tu scis res superesse duas.
- Rufe, vides illum subsellia prima terentem,
- Cuius et hinc lucet sardonychata manus
- Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae
- Et toga non tactas vincere iussa nives,
- Cuius olet toto pinguis coma Marcellano
- Et splendent volso bracchia trita pilo,
- Non hesterna sedet lunata lingula planta,
- Coccina non laesum pingit aluta pedem,
- Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
- Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.
- Mutua viginti sestertia forte rogabam,
- Quae vel donanti non grave munus erat.
- Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis