Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Cruenta pendent qua flagella tortorum
- Argique letum multus obsidet sutor.
- Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
- Non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.
- Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
- Tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
- Mane salutatum venio, tu diceris isse
- Ante salutatum: iam sumus ergo pares.
- Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,
- Tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
- Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.
- Qui rex est, regem, Maxime, non habeat.
- Felicem fieri credis me, Zoile, cena?
- Felicem cena, Zoile, deinde tua?
- Debet Aricino conviva recumbere clivo,
- Quem tua felicem, Zoile, cena facit.
- Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
- Nam quod emas, possis iure vocare tuum.
- Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
- Dicis 'Utrum mavis? elige.' Malo manum.
- Quid mihi vobiscum est, o Phoebe novemque sorores?
- Ecce nocet vati Musa iocosa suo.
- Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
- Basia, nunc labro coepit utroque dare.
- Non dicam, licet usque me rogetis,
- Qui sit Postumus in meo libello,
- Non dicam: quid enim mihi necesse est
- Has offendere basiationes,
- Quae se tam bene vindicare possunt?
- Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum,
- Squalidus haerebo pallidiorque reo:
- Si iubeat patria damnatum excedere terra,
- Per freta, per scopulos exulis ibo comes.
- Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum?
- Das partem? multum est? Candide, das aliquid?
- Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
- Adnuerit, felix, Candide, solus eris.
- Das numquam, semper promittis, Galla, roganti.
- Si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.
- Quod querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit,
- Inque tuos mittit sputa subinde sinus,
- Iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
- Erras: blanditur Naevia, non moritur.
- Laudantem Selium cenae cum retia tendit
- Accipe, sive legas, sive patronus agas:
- 'Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!'
- 'Hoc volui! Facta est iam tibi cena, tace.'
- Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum
- Dixerit et digitum porrigito medium.
- Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
- Calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
- Ex istis nihil es, fateor, Sextille: quid ergo es?
- Nescio, sed tu scis res superesse duas.
- Rufe, vides illum subsellia prima terentem,
- Cuius et hinc lucet sardonychata manus
- Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae
- Et toga non tactas vincere iussa nives,
- Cuius olet toto pinguis coma Marcellano
- Et splendent volso bracchia trita pilo,
- Non hesterna sedet lunata lingula planta,
- Coccina non laesum pingit aluta pedem,
- Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
- Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.
- Mutua viginti sestertia forte rogabam,
- Quae vel donanti non grave munus erat.
- Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis
- Et cuius laxas arca flagellat opes.
- Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.
- Quod peto da, Gai: non peto consilium.
- Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
- Supra quod fieri nil, Mariane, potest.
- Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis,
- Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
- Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum,
- Contra libertum Caesaris ire times.
- Abnegat et retinet nostrum Laronia servum,
- Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'
- Non bene, crede mihi, servo servitur amico:
- Sit liber, dominus qui volet esse meus.
- Cur non basio te, Philaeni? calva es.
- Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
- Cur non basio te, Philaeni? lusca es.