Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quid me conpactam ceris et harundine rides?
  2. Quae primum structa est fistula talis erat.
  1. Defuerit si forte puer soleasque libebit
  2. Sumere, pro puero pes erit ipse sibi.
  1. Taurino poteras pectus constringere tergo:
  2. Nam pellis mammas non capit ista tuas.
  1. Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
  2. Alitis eximiae cauda superba fuit.
  1. Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
  2. Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
  1. Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
  2. Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
  1. Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
  2. Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
  1. Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
  2. Inter spumantes ilice pastus apros.
  1. Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
  2. Saturni septem venerat ante dies.
  1. Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
  2. Hoc didici per me dicere caesar have.
  1. Corve salutator, quare fellator haberis?
  2. In caput intravit mentula nulla tuum.
  1. Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
  2. Muta puella fuit, garrula fertur avis.
  1. Pica loquax certa dominum te voce saluto:
  2. Si me non videas, esse negabis avem.
  1. Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
  2. Lesbia plorabat, hic habitare potest.
  1. Artis ebur medicae narthecia cernis: habebis
  2. Munera, quae cuperet Paccius esse sua.
  1. Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi:
  2. Haec signata mihi quinque diebus erunt.
  1. Invisae nimium pueris grataeque magistris,
  2. Clara Prometheo munere ligna sumus.
  1. Ne mendica ferat barbati prandia nudi
  2. Dormiat et tetrico cum cane, pera rogat.
  1. In pretio scopas testatur palma fuisse.
  2. Otia sed scopis nunc analecta dedit.
  1. Defendet manus haec scapulas mordente molesto
  2. Pulice, vel si quid pulice sordidius.