Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Esse vides lignum; servas nisi lumina, fiet
- De candelabro magna lucerna tibi.
- Haec quae difficili turget paganica pluma,
- Folle minus laxast et minus arta pila.
- Si me nobilibus scis expulsare sinistris,
- Sum tua. Tu nescis? rustice, redde pilam.
- Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas:
- Folle decet pueros ludere, folle senes.
- Haec rapit Antaei velox in pulvere draucus,
- Grandia qui vano colla labore facit.
- Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti?
- Exercet melius vinea fossa viros.
- Ne lutet inmundum nitidos ceroma capillos,
- Hac poteris madidas condere pelle comas.
- Pergamon has misit. Curvo destringere ferro:
- Non tam saepe teret lintea fullo tibi.
- Gestavit modo fronte me iuvencus:
- Verum rhinocerota me putabas.
- Nuper in Ausonia domini spectatus harena
- Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat.
- Si quis plorator collo tibi vernula pendet,
- Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
- Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello,
- Si tibi purpureo de grege currit equus.
- Quid mecum est tibi? me puella sumat:
- Emptos non soleo polire dentes.
- Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus,
- Hoc ex unguento constat et ex balano.
- Rusticus es? nescis, quid Graeco nomine dicar:
- Spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.
- Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum:
- Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
- Gratum munus erit scisso nec inutile ventri,
- Si clara Stephani balnea luce petes.
- Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis,
- Et tuta est gremio parva lucerna meo.
- Cornea si non sum, numquid sum fuscior? aut me
- Vesicam, contra qui venit, esse putat?
- Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis:
- Saepe duas pariter, saepe monaulon habet.