Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
- Sed qui me vendit bybliopola putat.
- Tantum magna suo debet Verona Catullo,
- Quantum parva suo Mantua Vergilio.
- Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit,
- Ipsa suas melius charta natabat aquas.
- His tibi de mulis non est metuenda ruina:
- Altius in terra paene sedere soles.
- Delicias parvae si vis audire catellae,
- Narranti brevis est pagina tota mihi.
- Hic brevis ad numeros rapidum qui colligit unguem,
- Venit ab auriferis gentibus Astur equus.