Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Si comes ista tibi fuerit membrana, putato
- Carpere te longas cum Cicerone vias.
- Cynthia—facundi carmen iuvenale Properti—
- Accepit famam, non minus ipsa dedit.
- Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
- Quem mea non totum bibliotheca capit.
- Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
- Primus Romana Crispus in historia.
- Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,
- Carmina Nasonis quinque decemque gerit.
- Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
- In tota iuvit quem nihil esse domo.