Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,
- Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
- Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
- Si te Quintus amat, commodiora bibes.
- De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
- Malueris, quam si musta Falerna bibas.
- Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:
- Non tu, libertus sed bibat illa tuus.
- Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
- Esset cum vinum, vilior illa fuit.
- Cum tua centenos expunget sportula civis,
- Fumea Massiliae ponere vina potes.
- Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
- Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
- Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon
- Det pretiosa tibi vellera, vina mihi.
- Unguentum heredi numquam nec vina relinquas.
- Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.
- Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:
- Quondam veris erat, nunc tua facta rosa est.
- Synthesibus dum gaudet eques dominusque senator
- Dumque decent nostrum pillea sumpta Iovem;
- Nec timet aedilem moto spectare fritillo,
- Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
- Divitis alternas et pauperis accipe sortes:
- Praemia convivae dent sua quisque suo.
- 'Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis.'
- Quis nescit? vel quis tam manifesta negat?
- Sed quid agam potius madidis, Saturne, diebus,
- Quos tibi pro caelo filius ipse dedit?
- Vis scribam Thebas Troiamve malasve Mycenas?
- 'Lude,' inquis, 'nucibus'. Perdere nolo nuces.
- Quo vis cumque loco potes hunc finire libellum:
- Versibus explicitumst omne duobus opus.
- Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo:
- Ut, si malueris, lemmata sola legas.
- Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,
- Essemus Libyci nobile dentis onus.
- Caede iuvencorum domini calet area felix,
- Quinquiplici cera cum datur altus honos.
- Languida ne tristes obscurent lumina cerae,
- Nigra tibi niveum littera pingat ebur.
- Tunc triplices nostros non vilia dona putabis,
- Cum se venturam scribet amica tibi.
- Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur:
- Delebis, quotiens scripta novare voles.
- Nondum legerit hos licet puella,
- Novit quid cupiant Vitelliani.
- Quod minimos cernis, mitti nos credis amicae.
- Falleris: et nummos ista tabella rogat.
- Non est, munera quod putes pusilla,
- Cum donat vacuas poeta chartas.
- Seu leviter noto, seu caro missa sodali
- Omnes ista solet charta vocare suos.
- Hos nisi de flava loculos implere moneta
- Non decet: argentum vilia ligna ferant.
- Si quid adhuc superest in nostri faece locelli,
- Munus erit. Nihil est: ipse locellus erit.
- Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem,
- Munera me dices magna dedisse tibi.
- Non sim talorum numero par tessera, dum sit
- Maior, quam talis, alea saepe mihi.
- Quae scit compositos manus improba mittere talos,
- Si per me misit, nil nisi vota feret.
- Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto;
- Calculus hac gemino discolor hoste perit.
- Insidiosorum si ludis bella latronum,
- Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
- Alea parva nuces et non damnosa videtur;
- Saepe tamen pueris abstulit illa natis.
- Sortitus thecam calamis armare memento:
- Cetera nos dedimus, tu leviora para.
- Haec tibi erunt armata suo graphiaria ferro:
- Si puero dones, non leve munus erit.
- Lentiscum melius: sed si tibi frondea cuspis
- Defuerit, dentes pinna levare potest.
- Si tibi morosa prurigine verminat auris,
- Arma damus tantis apta libidinibus.
- Splendida ne madidi violent bombycina crines,
- Figat acus tortas sustineatque comas.
- Quid faciet nullos hic inventura capillos
- Multifido buxus quae tibi dente datur?
- Chattica Teutonicos accendit spuma capillos:
- Captivis poteris cultior esse comis.
- Si mutare paras longaevos cana capillos,
- Accipe Mattiacas—quo tibi calva?—pilas.
- Accipe quae nimios vincant umbracula soles:
- Sit licet et ventus, te tua vela tegent.
- In Pompeiano tecum spectabo theatro:
- Mandatus populo vela negare solet.
- Excipient apros expectabuntque leones,
- Intrabunt ursos, sit modo firma manus.
- Si deiecta gemas longo venabula rostro,
- Hic brevis ingentem comminus ibit aprum.
- Militiae decus hoc gratique erit omen honoris,
- Arma tribunicium cingere digna latus.
- Pugio, quem curva signat brevis orbita vena.
- Stridentem gelidis hunc Salo tinxit aquis.
- Pax me certa ducis placidos curvavit in usus.
- Agricolae nunc sum, militis ante fui.
- Cum fieret tristis solvendis auctio nummis,
- Haec quadringentis milibus empta fuit.
- Tondendis haec arma tibi sunt apta capillis;
- Unguibus hic longis utilis, illa genis.
- Selectos nisi das mihi libellos,
- Admittam tineas trucesque blattas.
- Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus;
- Texantur reliqua tecta palude tibi.
- Dulcis conscia lectuli lucerna,
- Quidquid vis facias licet, tacebo.
- Ancillam tibi sors dedit lucernae,
- Totas quae vigil exigit tenebras.
- Inlustrem cum tota meis convivia flammis
- Totque geram myxos, una lucerna vocor.
- Hic tibi nocturnos praestabit cereus ignes:
- Subducta est puero namque lucerna tuo.
- Nomina candelae nobis antiqua dederunt:
- Non norat parcos uncta lucerna patres.
- Esse vides lignum; servas nisi lumina, fiet
- De candelabro magna lucerna tibi.
- Haec quae difficili turget paganica pluma,
- Folle minus laxast et minus arta pila.
- Si me nobilibus scis expulsare sinistris,
- Sum tua. Tu nescis? rustice, redde pilam.
- Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas:
- Folle decet pueros ludere, folle senes.
- Haec rapit Antaei velox in pulvere draucus,
- Grandia qui vano colla labore facit.
- Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti?
- Exercet melius vinea fossa viros.
- Ne lutet inmundum nitidos ceroma capillos,
- Hac poteris madidas condere pelle comas.
- Pergamon has misit. Curvo destringere ferro:
- Non tam saepe teret lintea fullo tibi.
- Gestavit modo fronte me iuvencus:
- Verum rhinocerota me putabas.
- Nuper in Ausonia domini spectatus harena
- Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat.
- Si quis plorator collo tibi vernula pendet,
- Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
- Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello,
- Si tibi purpureo de grege currit equus.
- Quid mecum est tibi? me puella sumat:
- Emptos non soleo polire dentes.
- Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus,
- Hoc ex unguento constat et ex balano.
- Rusticus es? nescis, quid Graeco nomine dicar:
- Spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.
- Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum:
- Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
- Gratum munus erit scisso nec inutile ventri,
- Si clara Stephani balnea luce petes.
- Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis,
- Et tuta est gremio parva lucerna meo.
- Cornea si non sum, numquid sum fuscior? aut me
- Vesicam, contra qui venit, esse putat?
- Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis:
- Saepe duas pariter, saepe monaulon habet.
- Quid me conpactam ceris et harundine rides?
- Quae primum structa est fistula talis erat.
- Defuerit si forte puer soleasque libebit
- Sumere, pro puero pes erit ipse sibi.
- Taurino poteras pectus constringere tergo:
- Nam pellis mammas non capit ista tuas.
- Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
- Alitis eximiae cauda superba fuit.
- Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
- Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
- Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
- Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
- Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
- Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
- Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
- Inter spumantes ilice pastus apros.
- Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
- Saturni septem venerat ante dies.
- Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
- Hoc didici per me dicere caesar have.
- Corve salutator, quare fellator haberis?
- In caput intravit mentula nulla tuum.
- Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
- Muta puella fuit, garrula fertur avis.
- Pica loquax certa dominum te voce saluto:
- Si me non videas, esse negabis avem.
- Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
- Lesbia plorabat, hic habitare potest.
- Artis ebur medicae narthecia cernis: habebis
- Munera, quae cuperet Paccius esse sua.
- Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi:
- Haec signata mihi quinque diebus erunt.
- Invisae nimium pueris grataeque magistris,
- Clara Prometheo munere ligna sumus.
- Ne mendica ferat barbati prandia nudi
- Dormiat et tetrico cum cane, pera rogat.
- In pretio scopas testatur palma fuisse.
- Otia sed scopis nunc analecta dedit.
- Defendet manus haec scapulas mordente molesto
- Pulice, vel si quid pulice sordidius.