Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- De Sinuessanis venerunt Massica prelis:
- Condita quo quaeris consule? Nullus erat.
- Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,
- Exigua vetulos misit ab urbe cados.
- Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
- Expressit mustum consul et ipse bibit.
- Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo,
- Inter vina tamen septima vitis ero.
- Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
- Vitis et in media nata palude viret.
- Potabis liquidum Signina morantia ventrem?
- Ne nimium sistant, sit tibi parca sitis.
- Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta
- Si detur, quodvis nomen habere potest.
- Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,
- Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
- Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
- Si te Quintus amat, commodiora bibes.
- De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
- Malueris, quam si musta Falerna bibas.
- Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:
- Non tu, libertus sed bibat illa tuus.
- Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
- Esset cum vinum, vilior illa fuit.
- Cum tua centenos expunget sportula civis,
- Fumea Massiliae ponere vina potes.
- Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
- Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
- Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon
- Det pretiosa tibi vellera, vina mihi.
- Unguentum heredi numquam nec vina relinquas.
- Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.
- Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:
- Quondam veris erat, nunc tua facta rosa est.
- Synthesibus dum gaudet eques dominusque senator
- Dumque decent nostrum pillea sumpta Iovem;
- Nec timet aedilem moto spectare fritillo,
- Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
- Divitis alternas et pauperis accipe sortes:
- Praemia convivae dent sua quisque suo.
- 'Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis.'
- Quis nescit? vel quis tam manifesta negat?
- Sed quid agam potius madidis, Saturne, diebus,
- Quos tibi pro caelo filius ipse dedit?
- Vis scribam Thebas Troiamve malasve Mycenas?
- 'Lude,' inquis, 'nucibus'. Perdere nolo nuces.
- Quo vis cumque loco potes hunc finire libellum:
- Versibus explicitumst omne duobus opus.
- Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo:
- Ut, si malueris, lemmata sola legas.
- Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,
- Essemus Libyci nobile dentis onus.
- Caede iuvencorum domini calet area felix,
- Quinquiplici cera cum datur altus honos.
- Languida ne tristes obscurent lumina cerae,
- Nigra tibi niveum littera pingat ebur.
- Tunc triplices nostros non vilia dona putabis,
- Cum se venturam scribet amica tibi.
- Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur:
- Delebis, quotiens scripta novare voles.
- Nondum legerit hos licet puella,
- Novit quid cupiant Vitelliani.
- Quod minimos cernis, mitti nos credis amicae.
- Falleris: et nummos ista tabella rogat.
- Non est, munera quod putes pusilla,
- Cum donat vacuas poeta chartas.
- Seu leviter noto, seu caro missa sodali
- Omnes ista solet charta vocare suos.
- Hos nisi de flava loculos implere moneta
- Non decet: argentum vilia ligna ferant.
- Si quid adhuc superest in nostri faece locelli,
- Munus erit. Nihil est: ipse locellus erit.
- Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem,
- Munera me dices magna dedisse tibi.
- Non sim talorum numero par tessera, dum sit
- Maior, quam talis, alea saepe mihi.
- Quae scit compositos manus improba mittere talos,
- Si per me misit, nil nisi vota feret.
- Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto;
- Calculus hac gemino discolor hoste perit.
- Insidiosorum si ludis bella latronum,
- Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.